Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10 (148)
< >
page |< < of 412 > >|
4 illis agricultura ſcilicet, nauigatione, ædificatione, lanificio, & huiuſ-
modi
alijs prætermißis, ludorum ſpectaculis, muſicis certaminibus, mi-
mis
, &
hiſtrionibus operam dabunt. Sed nec inter eas quidem artes,
quæ
ad uitæ uſus neceſſarios pertinent, iudicum ſententiæ conſpirabunt:
eam enim quiſque facile anteponet, in qua plurimum ſe profeciſſe co-
gnouerit
.
Quod experimento per dies fieri cernimus. Porrò alij ſunt,
qui
ſi huiuſmodi artes proſequerentur, tanquam ſerui glebæ addicti ſe
longe
ab ingenuitate abeſſe putarent:
propterea quod uiderent rudiores,
&
communes quoſdam homines, ex uehementi phantaſia (ea enim
principium
eſt artefactorum omnium ) admir anda opera continenter
machinari
.
Quare cum ſublimiori uirtute ualeant, intelligibiles ueri-
tates
, &
naturas rerum abditas, atque latentes cauſas perſcrutan-
tur
:
in ijs{q́ue} alij ſermonum, alij morum, alij rerum ueritates inquirunt:
unde
innumer abiles penè ſapientium ſcholæ apertæ ſunt, atque hæreſes
excitatæ
, ac diſceptationes ortæ, ut eorum de principatu controuerſiæ
ſcientiarum
constantiam, &
firmitatem ſuſpectam fecerint. H æc au-
tem
non dico, ut de artium, &
ſcientiarum, & aliarum cognitionum
amplitudine
, ac dignitate ſententiam meam proferam, ſed ut tecum
præſtantißime
uir, qui ad omnes artes, &
ſcientias natus es, Dei beni-
gnitatem
admirer, prædicem, colam:
cuius munere factum eſt, ut in una-
quaque
cognitione a diuinæ lucis fonte riuuli quidam dedũcti ſint, per
quos
adipſum recurrere poßimus.
Ac ut de ijs taceam, quæ diuina
aſpiratione
pijs hominibus innotuere, ac ſacris literis commendata ſunt
( ea enim fontem ipſum, ac caput perennium aquarum, et inexhauſtam
lucis
originem oſtendunt ) ueniam ad eam partem, quæ a reliquis duo-
bus
cognitionum luminibus ſeiuncta, artefactorum uires, &
facultates
conſider
at:
nam de ea mihi propoſitum eſt dicere, cum amplitudini tuæ
magnos
labores meos in artium principem Architecturam olim in-
ſumptos
dedicare decreuerim, quod tu ad generis ſplendorem, &
adre-
liqua
uitæ ornamenta, &
ſublimiorum ſtudiorum inſignia, præclar as
etiam
artes, mente, ac manibus uerſans, &
tractans, otij ( ſi quod un-
quam
nanciſci licet ) honeſtatem, &
dignitatem addere ſoles. Cum igi-
tur
ex ea mentis illuſtratione, quæ artificiorum habitus format in ani-
mis
noſtris, tria uidere liceat, artis ſcilicet egreſſum, &
opus perfe-
ctum
, &
fructum perceptum, mirabilis quædam abdit arum rerum ſpe-
culatio
excitatur.
Quod excellens ingeny tui uis iam potuit animad-
uertere
.
Quid enim aliud egreſſum artis eſſe dixerim, quàm ſpeciem il-
lam
, quæ in mente artificis ex multorum præceptorum perceptione,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index