Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 458 > >|
16ABALPHATI etiam longiſsimè ijs præſtat, atq; præcellit, quòd
fæcium
, ſordiumque dubitationum, &
aliorum hu-
iuſmodi
generis accidentium expers omninò ſit, atq;
libera. Ea autem propter ſe habet ad ſcientificam
potentiam
, quemadmodùm habent ſe limpidiſsima
quæque
orbi ſolis oppoſita ad viſiuam potentiam.

Ex
quo ad illam comparandam, conſequendamq;

non
excitatur intellectiua duntaxat vis, verùm etiam
multùm
exacuitur, atq;
delectatur, ponderatis præ-
ſertim
, expenſisq;
illius demonſtrationibus, & cer-
tiſsima
earum comprehenſa, &
cognita veritate.
Tunc
quippè huius veritatis percepta animus odo-
rationis
ſuauitate, auidè, &
ardentiùs appetit con-
ſequi
ea omnia, quæ illius ſuggerunt demonſtra-
tiones
, earumque potiri.
Subindè verò procedere
conatur
vltrò ad vltimum finem, nempè ad pro-
prietatum
, &
obiecti illius cognitionem, excelſita-
tem
, atque præſtantiam comparandam, tandemque
ad
ea omnia, quæ ad ipſam ſpectant.
Quod qui-
dem
luminis cùm ipſius affulſerit ſtudioſis, &
quàm
præcellens
ſit, animaduerterint, omnes ſuos con-
tulerunt
conatus ad libros componendos, conſcri-
bendoſq
;
de ipſius elementis, principijs, ac omni-
bus
ijs, quę indè deriuantur, &
ſpectant. Soli-
diora
porrò profeſsionis huius fundamenta omnium
primus
iecit Euclides in eo libro, quem de elemen-
tis
inſcripſit, in quo fundamentales continentur ra-
tiones
linearum tam rectarum, quàm curuarum,
nec
non ſuperficierum prouenientium vel ex earum
ſingulis
vel ex omnibus ſimul ſumptis.
Rationes
prætereà
habentur ſolidorum prouenientium,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index