Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39 1
40 2
41 3
42 4
43 5
44 6
45 7
46 8
47 9
48 10
49 11
50 12
< >
page |< < of 458 > >|
25PRÆFATIO. Nihilo tamen minùs Magni Principis, Magni Filij, Magni Ne-
potes
aut ab incœptis deſtiterunt, aut generoſiſſimi animi du-
dum
conceptum ſtudium remiſerunt.
Quamobrem ante bien-
nium
ſcriptis à Sereniſſimo Principe Leopoldo literis officij ple-
nis
, &
humanitate, tam proprio, quàm Magni Ferdinandi
II
.
fratris nomine, impoſita mihi fuit hæc prouincia optatæ diu,
&
penè deſperatæ verſionis. Quo ſanè, vt ingenuè fatear, ni-
hil
iucundius, nihil carius, nihil antiquius accidere mihi po-
terat
;
quòd hac data occaſione, aliquam grati animi ſignifica-
tionem
exhibere me poſſe putabam Sereniſſimo illi Principi,
cuius
ampliſſima in me beneficia ſum expertus.
Memini profe-
ctò
, nec ex animo meo excidet, imo clauo fixum trabali ma-
net
, quanta in me contulit Magnus Ferdinandus Secundus or-
namenta
, quanta in me vſus eſt liberalitate, &
beneficentia,
non
tantùm dum fortuna mihi arridebat, non ſolùm dum res
ſuccedebant
proſperè, non modò dum ad illum ab Amiro Fa-
chraddino
miſſus ſingulari felicitate fiuebar, ſed etiam in nau-
fragio
, &
iactura illa barbarica, in Carrellina coniuratione,
&
proditione, in aduerſiſſima fortuna. Sed hæc omnia magis
à
me exprimi poſſunt profundiſſimo ſilentio, quàm verborum,
copia
, aut oratione altius exaggerata.
Verùm enim verò dum
arbitrabar
, mirificam nactum me eſſe opportunitatem gratifi-
candi
Principi de me optimè merito, &
exhibendi aliquod gra-
ti
animi ſignum, penè concepta excidi ſpe.
Nam aperto Apol-
lonij
Codice, &
coniectis in eum oculis duæ primo ferè intuitu
ſeſe
mihi obtulerunt difficultates, quas à me neque ſuperari,
neque
vinci poſſe prorsùs exiſtimaui.
Hinc ſummus, & abſtru-
ſus
pudor, hinc plurimus ſudor ingenuè omnia fateor.
Et
magis
intimis animi ſenſibus angebar, quod ea verſio non in
ſeceſſu
aliquo fiebat, &
remotis arbitris, vbi aciem mentis ab-
ducere
, difficultates commodè expendere, animoque intento,
&
libero luſtrare quæ in rem eſſent, ac per otium poſſem, ſed
præſentibus
grauiſſimis viris, &
quidem, ex tempore, & nulla
data
præmeditandi facultate, interpretationem facere compel-
lebar
.
Ea fortè illorũ præclariſſimorũ virorũ de me erat opinio,
&
exiſtimatio, quàm tamen parum abfuit, quin penitus perdi-
diſſem
, cùm vix, &
ne vix quidem ſcripturam illam legere

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index