Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39 1
40 2
< >
page |< < (69) of 458 > >|
10769Conicor. Lib. V.
Sit A D dimidium axis recti ſectionis ellipticæ A B C, & c. Sit A D di-
11b midium axis minoris, &
recti ellipſis A B C, ſitque menſura A E maior, quàm
A D, &
E A ad A D habeat maiorem, aut eandem proportionem, quàm habet
latus tranſuerſum B C ad eius rectum latus.
Ponatur ramus E F, & producamus ex F, & c. Ducatur quilibet ramus
22c ſecans E F, &
ex F ad vtrumque axim perpendiculares F H, F I, quæ ſecent
eos in H, &
I. Et quia D H minor eſt, quàm D A, habebit eadem E D ad
D H maiorem proportionem, quàm ad D A, &
componendo E H ad H D, ma-
iorem proportionem habebit, quàm E A ad A D;
eſt vero E F ad F G, vt E
H ad H D (propter parallelas D G, H F) nec non D I ad I G eſt, vt E F ad
F G (propter parallelas E D, I F) ergo D I ad I G maiorem proportionem ha-
bet, quàm E A ad A D:
habebat autem E A ad A D maiorem, aut eandem
proportionem, quàm latus tranſuer ſum B C ad eius rectum latus;
igitur D I ad
I G maiorem proportionem habebit, quàm latus tranſuer ſum B C ad eius rectum
latus:
fiat iam D I ad I K, vt latus tranſuer ſum B C ad eius latus rectum,
iungaturque F K, erit I K maior, quàm I G, &
F K linea breuiſsima, quæ ſe-
3310. huius. cat ſegmentum axis K B maius, quàm B G, vnde E F non erit breuiſcans.
Notæ in Propoſ. XLV.
SI autem fuerit ratio E A ad A D minor, quàm proportio figuræ, & c.
44a Habeat E A ad A D minorẽ proportionem, quàm latus tranſuer ſum B C ad
eius rectum latus, &
fiat E H ad H D, vt latus tranſuer ſum ad rectum; ha-
bebit E H ad H D maiorem proportionem, quàm E A ad A D, &
diuidendo
eadem E D ad D H habebit maiorem proportionem, quàm ad D A;
& pro-
pterea D H minor erit, quàm D A;
vnde ex puncto H ſi eleuetur H F perpen-
dicularis ad D A intra ſectionem cadet, &
ſecabit eam alicubi, vt in F: duca-
tur poſtea ex F recta F E, quæ ſecet axim in G, &
F I perpendicularis ad axim
B C eum ſecans in I.
Et quoniam, propter parallelas G D, F H, eſt E F ad F
G, vt E H ad H D, pariterque, propter parallelas E D, I F, eſt D I ad I G, vt
E F ad F G, quare D I ad I G eandem proportionem habet, quàm E H ad H
D, ſeu quàm latus tranſuer ſum B C ad eius latus rectum;
& propterea F G eſt
5510. huius.breuiſsima.
Et quoniam iam eductæ ſunt ex E duæ breuiſecantes, & c. Textus Ara-
66b bicus vſque ad finem propoſitionis eſt omnino corruptus, cum ſupponat propoſi-
tionem non demonſtratam, vt in propoſitione 56.
notaui; Itaque, ſic eum reſti-
tui poſſe cenſeo.
Quoniam ex conſurſu E breuiſsimæ F G, & ſemiaxis recti
minoris D A rami educti ad ſectionem F A ſecant axis ſegmenta vſque ad
verticem B maiora, quàm abſcindant breuiſsimæ ab eorum terminis ad axim
ductæ, ſcilicet breuiſsimæ cadunt ſupra ramos (ex Lemmate 8.
præmiſſo) ſimi-
liter rami ex concur ſu E ad ſectionem B F ducti cadunt ſupra breuiſsimas ab
eorum terminis ad axim extenſas (ex eodem Lemmate 8.)
& hoc erat oſten-
dendum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index