Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
11
11 (9)
12
12 (10)
13
13 (11)
14
14 (12)
15
15 (13)
16
16 (14)
17
17 (15)
18
18 (16)
19
19 (17)
20
20 (18)
< >
page |< < (9) of 990 > >|
119QVÆST. I. ARTICVL. II. apud Galenum cap. 5. Introductionis, locupletat vero ipſe Galenus ini-
11Galenus.
Cicer.
tio primi libri medicarum finitionum.
Cicero ex diſciplina Stoicorum
profectam refert lib. 4.
Academicarum quęſtion. eandem magno conſen
ſu Peripatetici complectuntur, eius explicandæ gratia aduertendum eſt
ex Ariſtotele nomen artis trifariam vſurpari.
Primò latiſsimè pro omni
22Ariſt. habitu intellectus, qui verum attingit tam practico, quàm ſpeculatiuo.

Hac ſignificatione vtitur Ariſt. 1. Poſt. cap. 1. & 1. Metaph. cap. 1. item 1.
Rhetoricorum ad Theod. vbi ſcientias Mathematicas vocat artes, quas
lib. 13. Metaph. cap. vltimo ſcientias appellauerat.
Secundò ſumitur mi-
33Nomen ar
tis triplici-
ter
vſurpa
tur.
nùs latè pro ſolis habitibus, ſcientijs ve practicis, quam ſignificationem
vſurpat Ariſt. 1. Eth. cap. 1. & D. Thom. 12. q. 57. art. 3. ad 3.
Tertiò deniq́
44Ariſtotel.
D. Thom.
ſtrictiſsimè pro ſola arte effectiua, quæ ſcilicet agendo tranſit in exter-
nam materiam, & finitur ab eodem Ariſt. 6. Eth. cap. 3. recta ratio facti-
bilium, id eft, eorum, quę per externam factionem perficiuntur.
Et licet
Ariſt. nuſquam artem definierit, niſi in extrema ſignificatione:
dubitatio
tamen eſt, in qua nam ex propoſitis acceptionibus hoc loco definiatur.
Ac non definiri in primo ſignificato per ſe pater, cum in tota defini-
tione pars nulla ſit, quæ ſcientias ſaltem practicas excludat.
Sunt enim
collectiones multorum habituum circa vnum obiectum ad hominum vi
tam maximè conducentium, vt pater in ſcientia gubernandi Rempub.

propriam domum, vel perſonam:
de alijs verò duobus ſignificatis Gale-
nus loco proximè citato manifeſtè indicat propoſita definitione expli-
cari artem, vt omnem, & ſolam notitiam practicam comprehendit, pro-
bat enim Medicinam non eſſe ſcientiam, vtiq́ ue ſpeculatiuam, vt Philo-
ſophi rationales contendebant ex eo, quod in illam quadrat propoſita
definitio, quod idcirco dixiſſe videtur, quia vltima verba, ſcilicet ad finẽ
vtilem vitæ, non facilè accommodantur ſcientijs ſpeculatiuis, quippè
quæ ad nullum vitæ vſum, ſed vnius contemplationis gratia comparatæ
ſunt, vnde Ariſtoteles 1. Metaph. c. 2. fatetur Metaphyſicã nulliꝰ vtilitatis
55Ariſt. cauſa à nobis inquiri, & cap.
præcedente dixerat artium inuentores ali-
quid vtile generi humano attuliſſe, quare tantum abeſt, vt ſcientiæ ſpe-
culatiuæ definitionem ingredi debeat inſtitutum eſſe ad finem vtilemvi-
tæ, vt hoc maximè diſcrimine hęc ſcientia à practicis diſtinguatur, ac
proinde ars quatenus propoſita definitione explicatur, ſolas practicas
notitias, & habitus comprehendit.
Quanuis hoc admodum probabile ſit, non eſt tamen deſerendus com-
munis ſenſus præſertim recentiorum aſſerentium propoſitam definitio-
66Comprebẽ-
dit omnes
artes.
nem cadere in Artem, quatenus omnem ſcientiam practicam, & ſpecula-
tiuam coercet, iuxta quam ſententiam ita exponenda ſunt vltima defi-
nitionis verba, vt nomine, vtilis, non intelligatur vtile preſſè ſumptum,
ſed bonum commune ad vtile, delectabile, & honeſtum;
quo ſenſu verum
eſt omnem ſcientiam, vel artem aliquem bonum finem procurare;
quan-
uis non incongruè vocari poſsit bonum vtile, in propria & ſpecifica ſig-
nificatione, quod à ſcientijs ſpeculatiuis apportatur, mentem ſcilicet
perficere, & ab errore, atque ignorantia vendicare; quo reſpexiſſe vide-
tur Ariſtoteles 3. polit. cap. 8. & 1. Æthic. cap. 1. cum ait omnem Artem,
77Ariſt.
D. Thom.
& doctrinam bonum reſpicere, qua loquendi forma vtitur Diuus Tho-
. p. q. 57. art. 3. & 4. alijq́; Theologi, quare in eo ſenſu definitio enu-
cleanda eſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index