11
Baptiſtam Raimundum, totq;
alios largiſsimis ſtipen-
pendijs euocauit, atq; aluit; Sacroſanctaq; Euangelia
fidei propagandæ ſtudio imprimi, Euclidem quoque,
Auicennam, Geographiam Nubienſem typis nitidiſ-
ſimis Arabicè omnia edi curauit. Non abſimilis litte-
rarum amore Coſmus Secundus, cuius nomen, ac glo-
riam magnus ille Galilæus erga Principem de ſe opti-
mè meritum gratiſsimus in cœlum vexit, ac inſculpſit;
Vir nempe (vtGaſſendus ait) ſuper æthera notus; quo
alium non extulit ætas hæc noſtra glorioſiorem; quip-
pe tametſi orbis terrarum laudatis virorum illuſtrium
dictis, factiſq; circumſtrepit, horum tamen omnium
memoriam ſilentium altum breui inuoluet: nomen,
quod ille cœlo inſcripſit, donec cœleſtia curæ erunt,
apud homines perennabit. Tandem Ferdinandus
Secundus ingenij perſpicacia mirabilis, maieſtate im-
perij præclarus, virtutibus, & Philoſophia illuſtrior fe-
liciter regnat: is eſt, cuius munificentia, ac fauore Eu-
ropa vniuerſa in Etruſca hac regia (ne aulicum decus,
aut cultum, nobilium obſequia, & famulitium, Muſæ-
um ampliſsimum, ac ditiſsimum referam) eruditorum
frequentiam philoſophantium, diſceptationes, ac per-
petua exercitia literaria æſtimari, ac florere merito
ſuſpicit, & veneratur; cum Muſæ reliquis in aulis
tantũ non neglectæ huc ſe ſe recepiſſe veluti in ſedem
ſuam videantur; hìc enim in delicijs habentur ſectio-
nes anatomicæ, cœleſtes obſeruationes, chimica eſpe-
rimenta, vniuerſęque naturalis philoſophiæ accurata
inquiſitio. Vno verbo hinc credula philoſophia exu-
lat; non hominum libri in pretio habentur, ſed Dei
volumen, ſcilicet rerum natura veris, accuratiſq; expe-
rimentis ſummo ſtudio indagatur, & colitur.