Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
171 117
172 118
173 119
174 120
175 121
176 122
177 123
178 124
179 125
180 126
181 127
182 128
183 129
184 130
185 131
186 132
187 133
188 134
189 135
190 136
191 137
192 138
193 139
194 140
195 141
196 142
197 143
198 144
199 145
200 146
< >
page |< < (57) of 373 > >|
11357DE ARCHITEC. LIB. II. cta. Hanc autem ſtatuam alij Telocaris, alij Timothei putant eſſe. Incor
11Timothe-
us.
nu autem ſummo dextro, Veneris &
Mercurij fanum ad ipſum Salmaci-
dis ſontë.
Is autem falſa opinione putatur Venereo morbo implicare eos,
22Veneris
& Mercu
rij fanum.
qui ex eo biberint.
Sed hæc opinio quare per orbem terr arum falſo ru-
more ſit peruagata, non pigebit exponere.
Non enim, quod dicitur mol-
les &
impudicos ex ea aqua fieri, id poteſt eſſe, ſedest eius ſontis pote-
33Salmacis
ſons.
ſtas perlucida, ſapor{qúe} egregius.
Cum autem Melas & Areuanias ab Ar
gis &
Trœzene coloniam communem eo loci deduxerunt, barbaros Ca
44Melas &
Areua-
nias.
ras &
Lelegas eiecerunt. Hi autem ad montes fugati ſe congregantes
diſcurrebant, &
ibilatrocinia facientes crudeliter eos uaſtabant, poſtea
de colonis unus ad eum fontem propter bonitatem aquæ quæſtus cauſa ta
bernam omnibus copijs inſtruxit, eam{qúe} exercendo eos barbaros allecta
bat:
ita ſingulatim decurrentes & ad cœtus conuenientes, è duro fero{qúe}
more commutati in Græcorum conſuetudinem &
ſuduit atem ſua uolun-
tate reducebantur.
Ergo ea aqua non impudico morbi uitio, ſed humani-
tatis dulcedine mollitis animis barbarorum eam famam est adepta.
Re-
linquitur nunc quoniam ad explicationem mœnium eorum ſum inuectus,
tota, uti ſunt, definiam.
Quemadmodum enim in dextra parte fanum est
Veneris &
fons ſupraſcriptus, ita in ſiniſtro cornure gia domus, quam
rex Mauſolus ad ſuam rationem collocauit.
Conſpicitur enim ex ea ad
dextram partem forum &
portus, mœnium{qúe} tota finitio ſub ſiniſtra ſe-
cretus ſub montibus latens portus, ita ut nemo poßit quid in eo geratur
aſpicere nec ſcire, ut rex ipſe de ſua domo remigibus &
militibus ſine ul-
lo ſciente quæ opus eſſent imperaret.
QVAE A MAVSOLO REGE IN HALICAR.
naſſo ſitu egregijs operibus perſtructa fuerunt: nam in
ſeptem ſpectaculis mundi dinumerabantur,
affiguratio hic extat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index