Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (66) of 373 > >|
12266M. VITRVVII
Ea autem materies quemadmodum ſit inuenta, est cauſa cognoſcere.
Diuus Cæſar cum exercitum habuiſſet circa alpes, imper auiſſet{qúe} muni-
cipijs præſtare commeatus, ibi{qúe} eſſet caſtellum munitum, quod uocare-
tur Larignũ, tunc qui in eo fuerunt, natur ali munitione confiſi, noluerunt
11Caſtellum
Larignũ.
imperio parere.
Ita Imperator copias iußit admoueri. Erat autem an-
te eius caſtelli portam turris ex hac materia, alternis trabibus tranſuer-
ſis (utipyra) inter ſe compoſita alte, ut poſſet de ſummo ſudibus &
la-
pidibus accedentes repellere:
tunc uero cum animaduer ſum est alia eos
tela, præter ſudes, nõhabere, ne poſſe longius à muro propter pondus
iaculari, imperatum est faſciculos ex uirgis alligatos &
faces ar dentes
ad eam munitionem accedentes mittere.
Ita celeriter milites congeſſe-
runt.
Poſtquàm flamma circa illam materiam uirgas comprehendiſſet,
ad cœlum ſublata effecit opinionem, uti uideretur iam tota moles conci-
diſſe.
Cum autem ea per ſe extincta eſſet & requieta, turris{qúe} intacta ap
paruiſſet, admirans.
Cæſar iußit extra telorum mißionem eos circũualla
ri.
Ia timore coacti oppidani cum ſe dedidiſſent, quæſitum unde eſſent
ealigna, quæ ab igni non læderentur, tunc ei demonſtr auerunt eas arbo-
res, quarum in his locis maximæ ſunt copiæ, &
ideo id caſtellũ Larignũ,
item materies larigna est appellata.
Hæc autem per Padum Rauennam
deportatur, in colonia Faneſtri, Piſauri, Anconæ, reliquis{qúe} quæ ſunt in
ea regione, municipijs præbetur, cuius materiei ſi eſſet facultas apporta-
tionibus ad urbem, maximæ haberẽtur in ædificijs utilitates, &
ſi non in
omnibus, certe tabulæ in ſubgrundijs circũ inſulas ſi eſſent ex ea colloca
tæ, ab traie ctionibus incendiorum ædificia periculo liberarẽtur, quòd eæ
nec flammam nec carbonem poſſunt recipere, nec facere per ſe.
Sunt au-
tem cæ arbores folijs ſimilibus pini, materies earum prolixa, tract abilis
22Laricis de
ſcriptio.
ad inteſtinum opus, non minus quàm ſappinea:
habet{qúe} reſinam liqui-
dam mellis attici colore, quæ etiam medetur phthiſicis.
De ſingulis gene
ribus, quibus proprietatibus, è natura rerum uideantur eſſe comparatæ,
quibus{qúe} procreãtur rationibus, expoſui.
Inſequitur animaduer ſio quid
ita, quod quæ in urbe ſupernas dicitur abies deterior est, quàm quæ in-
fernas quæ ægregios in ædificijs ad diuturnitatem præſtat uſus, &
de his
rebus, quemadmodum uideantur è locorum proprietatibus habere uitia
aut uirtutes, uti ſint conſider antibus apertiora, exponam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index