Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < (69) of 373 > >|
12569DE ARCHITEC. LIB. III. nes Thaſius, Polycles, Atramitenus, Nicomachus, cæteri{qúe}, quosne
11Polycles. induſtria, ne artis ſtudiũ, ne ſolertia defecit, ſed aut rei familiaris exi
22Nicoma-
chus.
guitas, aut imbecillitas fortunæ, ſeu in ambitione certationis contrario-
rum ſuperatio, obſtitit eorum dignitati.
Nec tamen est admirandum, ſi
propter ignorantiam artis uirtutes obſcur antur, ſed maxime indignan-
dum, cum etiam ſæpe blandiatur gratia conuiuiorum à uer is iudicijs ad
falſam probationem, ergo (uti Socr ati placuit) ſi ita ſenſus &
ſententiæ
ſcientiæ{qúe} diſciplinis auctæ, perfpicuæ &
perlucidæ fuiſſent, non gratia
ne ambitio ualeret, ſed ſiqui ueris certis{qúe} laboribus doctrinarum, per
ueniſſent ad ſcientiam ſummam, eis ultro opera traderentur.
Quoniam
autem ea non ſunt illuſtria ne apparentia in aſpectu, ut putamus opor
tuiſſe, &
animaduerto potius indoctos quàm doctos gratia ſuperare,
non eſſe certandum iudicãs cum indoctis, ambitione potius his præceptis
editis oſtendam noſtræ ſcientiæ uirtutem.
Ita Imperator in primo uo-
lumine tibi de arte, &
quas habeat ea uir tutes, quibus{qúe} diſciplinis opor
teat eſſe auctum architectum expoſui, &
ſubieci cauſas, quidita earum
oporteat eum eſſe peritum, rationes{qúe} ſummæ architecturæ partitione
diſtribui, finitionibus{qúe} terminaui.
Deinde, quod er at primũ & neceſſa-
rium, de mœnibus, quemadmodum eligantur loci ſalubres ratiocinationi
bus explicui, uenti{qúe} qui ſint &
è quibus regionibus ſinguli fpirent, defor
mationibus grammicis oſtendi, plate arum{qúe} &
uicorum, utiemendatæ fi
ant, diſtributiones in mœnibus docui, &
ita finitionem primo uolumine
conſtitui.
Item in ſecundo de materia quas habeat in operibus utilitates, et
quibus uirtutibus è natura rerum eſt cõpar ata, peregi.
Nunc in tertio de
deorum immortalium ædibus ſacris dicam, &
uti oporteat perſcriptas;
eſſe exponam.
DE SACRARVM AEDIVM COMPOSITIONE
& ſymmetrijs et corporis humani menſura. ACP. I.
AEDIVM compoſitio conſtat ex ſymmetria, cuius rationem di-
ligentißime architecti tenere debent.
Ea autem pariter à propor-
tione, quæ græce ᾀναλογία dicitur.
Proportio est ratæ partis mem-
33ᾀναλογία.br orum in omniopere totius{qúe} commodulatio, ex qua ratio efficitur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index