Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

List of thumbnails

< >
121
121 (65)
122
122 (66)
123
123 (67)
124
124 (68)
125
125 (69)
126
126 (70)
127
127 (71)
128
128 (72)
129
129 (73)
130
130 (74)
< >
page |< < (77) of 373 > >|
13377DE ARCHITEC. LIB. III.
Pſeudodipteros autem ſic collocatur, ut in fronte & poſtico ſint co-
lumnæ octonæ, in lateribus cum angularibus quindenæ.
Sunt autem pa-
rietes cellæ contra quaternas columnas medianas in fronte &
poſtico.
Ita duorum intercolumniorum & imæ craßitudinis columnæ ſpatium,
erit à parietibus circa ad extremos ordines columnarum.
Huius exem-
plum Romæ nõ est, ſed Magneſiæ Dianæ Hermogenis alabandi et Apol-
linis amneſtæ facta.
Dipteros autem oct aſtylos & pronao & poſtico, ſed circaædem du
plices habet ordines columnarum, uti est ædes Quirini dorica, &
Ephe
ſiæ Dianæ ionica, à Cteſiphonte conſtituta.
Hypethros uero decaſtylos est in pronao & poſtico. Reliqua omnia
eadem habet, quæ dipteros, ſed interiore parte columnas in altitudine du
plices remotas à parietibus ad circuitionem (ut porticus) periſtyliorum.
Medium autem ſub diuo est ſine tecto, aditus{qúe} ualuarum ex utra par-
te in pronao &
poſtico. Huius autem exemplar Romæ non est, ſed Athe
nis octaſtylos &
, in templo Iouis olimpij.
DE QVINQVE AEDIVM SPE.
ciebus. CAPVT. II.
SPECIES autem ædium ſunt quin, quarum ea ſunt uocabula, Pyc
noſtylos, id est crebris columnis, Syſtylos, paulò remißioribus, Dia-
ſtylos, amplius patẽtibus:
rarius quàm oportet inter ſe diductis, Areoſty
los, Euſtylos interuallorum iuſta diſtributione.
Ergo pycnoſtylos est, cu-
ius inter columnio unius &
dimidiatæ columnæ craßitudo interponi po-
test, quemadmodum est diui Iulij, &
in Cæſaris foro Veneris, & ſiquæ
aliæ ſic ſunt compoſitæ.
Item Syſtylos est, in quo duarum columnarum craßitudo in interco-
lumnio poterit collocari, &
ſpirarũ plinthides æquæ magnæ ſint eo ſpa-
tio, quod fuerit inter duas plinthides, quemadmodum est Fortunæ eque-
ſtris ad theatrum lapideum, &
reliquæ, quæ eiſdem rationibus ſuntcom-
poſitæ.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index