Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
131 93
132 94
133 95
134 96
135 97
136 98
137 99
138 100
139 101
140 102
141 103
142 104
143 105
144 106
145 107
146 108
147 109
148 110
149 111
150 112
151 113
152 114
153 115
154 116
155 117
156 118
157 119
158 120
159 121
160 122
< >
page |< < (99) of 458 > >|
13799Conicor. Lib. V.11d
Dico etiam, quod E G maior ſit, quàm E I, & c. Ideſt: Oſtendetur etiam,
quod ramus E G maximus etiam ſit omnium ramorũ cadentium ad peripheriam
C H, propterea quod E G oſtendetur maior E I maximo eorum, qui ad periphe-
riam C H duci poſſunt.
Ducatur ex puncto I recta I O parallela axi matori A
C, quæ ſecabit axim minorem, &
ſectionem, cum punctum I cadat inter ver-
tices C, &
B duorum axium; ſecet igitur ſectionem in O, coniungaturque E O,
atque ex punctis I, O, G, E ducantur perpendiculares ad axim I P, O Q, G
R, E F S, quæ ſecent axim in P, Q, R, F, &
I O in S, & quia G N, &
I K ſunt breuiſsimæ;
ergo D R ad R N, atque D P ad P K eandem proportio-
2215. huius. nem habent, nimirum eam, quàm habet latus tranſuerſum ad rectum;
eſt verò
K F minor, quàm D K, atque R F maior, quàm D R;
igitur F P ad P K mi-
norem proportionem habet, quàm D P ad P K, ſeu quàm D R ad R N, &
mul-
to minorem, quàm F R ad R N;
quare diuidendo F K ad K P minorem pro-
portionem habebit, quàm F N ad N R, &
propter parallelas F E, I P, & ſi-
militudinem triangulorum E K F, I K P eſt E F ad I P, vt F K ad K P;
igi-
tur E F ad I P minorem proportionem habet, quàm F N ad N R;
ſed propter
ſimilitudinem triangulorum E F N, G R N eſt E F ad G R, vt F N ad R N;
igitur eadem E F ad I P minorem proportionem habet, quàm ad G R; & pro-
pterea I P, ſeu ei æqualis O Q (in parallegrammo rectangulo P O) maior erit,
quàm G R, &
propterea punctum O recedit à puncto G verſus B, ideoq; ramus
3374. huius. E G maximus, maior erit ramo E O, &
c.
Notæ in Propoſ. LXXVI.
SI autem non educatur ex concurſu E ad rectum E B ellipſis A B C
44a breuiſecans præter tranſeuntem per centrum, vt E B, vtique erit ma-
ximus ramorum ſecantium egredientium ex concurſu ad ſectionem.
Si vero eductus fuerit ex illo alius
121[Figure 121] breuiſecans, ipſe erit ramus maximus,
&
c. Imperceptibilis eſt ſenſus huius textus,
quia, præter phraſis Arabicæ difficultatem,
nonnulla verba in textu deſiderantnr;
itaq;
ſic legendum puto. Si ex concurſu E in re-
cto E B poſito ellipſis A B C non educatur
breuiſecans præter E B tranſeuntem per cen-
trum, erit E B maximus ramorum ſecan-
tium ex concurſu ad ſectionem egredientiũ.
Si vero ex illo educatur alius breuiſe-
cans, erit æqualis vni breuiſecanti ex altera parte recti poſito, &
omnium re-
liquorum erit maximus:
Si enim hæc extrema verba non opponerentur, propo-
ſitio non eſſet vera, vt oſtendetur.
Quia breuiſſimæ egredientes ab extremitatibus reliquorum ramorum
55b abſcindunt cum A, vel B lineam maiorem, quàm ſecet ramus illius (49.
ex 5.) demonſtratum ergo eſt in lineis tangentibus ad extremitatem il-
lius, quemadmodum antea, &
c. Mendoſe citatur quadrageſima nona huius,
debet potius legi 43.
in qua oſtenſum eſt, quod quotieſcunque ramus E B ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index