Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
131 75
132 76
133 77
134 78
135 79
136 80
137 81
138 82
139 83
140 84
141 85
142 86
143 87
144 88
145 89
146 90
147 91
148 92
149 93
150 94
151 95
152 96
153 99
154 100
155 101
156 102
157 103
158 104
159 105
160 106
< >
page |< < (83) of 373 > >|
13983DE ARCHITEC. LIB. III. tudo diuidatur & dimidiam, & eius und pars conſtituatur in craßi-
tudine imi ſcapi, ita habebitur pro rata parte intercolumniorum ra-
tio.
Quemadmodum enim creſcunt ſpatia inter columnas, propor
tionibus adaugendæ ſunt craßitudines ſcaporum.
Namque ſi in aræo-
ſtylo nona aut decima pars craßitudinis fuerit, tenuis &
exilis appare-
bit, ideo quòd per latitudinem inter columniorum aër conſumit, &
immi
nuit aſpectus ſcaporum craßitudinem.
Contrauero picnoſtylis ſi octaua
pars craßitudinis fuerit, propter crebritatem, &
anguſtias intercolum-
niorum, tumidam &
inuenuſtam efficiet ſpeciem. Ita generis operis
oportet perſequi ſymmetrias.
Etiam{qúe} angulares columnæ craßiores fa-
clendæ ſunt ex ſua diametro quinquageſima parte, quod eæ ab aëre cir-
cunciduntur, &
graciliores eſſe uidentur aſpicientibus. Ergo quod ocu-
los fallit, ratiocinatione est exequendum.
Contracturæ autem in ſummis
columnarum hypotrachelijs ita fæciendæ uidentur, utiſi columna ſit ab
minimo ad pedes quinoſdenos, ima craßitudo diuidatur in partes ſex, &

earum partium quin ſumma conſtituatur.
Item quæ erit ab quindecim
pedibus ad pedes uiginti, ſcapus imus in partes ſex &
ſemiſſem diuida-
tur, ex earum{qúe} partium quin{qúe} &
ſemiſſe ſuperior cr aßuudo columnæ
fiat.
Item quæ erunt à pedibus uiginti ad pedes triginta, ſcapus imus diui-
datur in partes ſeptem, earum{qúe} ſex ſumma contractura perficiatur.
Quæ autem ab triginta pedibus ad quadraginta alta erit, imacraßitudo
diuidatur in partes ſeptem &
dimidiam, ex his ſex & dimidiam in ſum-
mohabeat contracturæ ratione.
Quæ erunt à quadraginta pedibus ad
quinquaginta, item diuidendæ ſunt in octo partes, &
earum ſeptem in
ſummo ſcapihypotrachelio contrahantur.
Item ſiquæ altiores erunt his,
eademratione pro rata conſtituantur contracturæ.
Hæ autem propter
altitudinis interuallum ſcandentis oculi ſeptiem fallunt, quamobrẽ 11ſpeciem ijciuntur cr aßitudinibus temper aturæ.
Venuſtatem enim perſequitur ui-
ſus, cuius ſi non blandimur uoluptati proportione &
modulorum adie-
ctionibus, utiid in quo fallitur, temper atione adaugeatur, uaſtus &
inue
nuſtus conſpicientibus remittetur aſpectus.
De adiectione quæ adijcitur
in medijs columnis, quæ apud græcos ἔντασις appellatur, in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index