Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
11
11 (9)
12
12 (10)
13
13 (11)
14
14 (12)
15
15 (13)
16
16 (14)
17
17 (15)
18
18 (16)
19
19 (17)
20
20 (18)
< >
page |< < (12) of 990 > >|
1412QVÆST. PROOEMIAL. tendit in ſuum obiectum, niſi prout illud cum ipſius præceptis congruit,
quo pacto à vero, & recto minimè deflectit.
Multò ſecus res habet in opi
nione, nam huius veritas pendet ab obiecto in ſe ſumpto, non prout ali-
cui certæ regulæ conformatur;
quo fit, vt quemadmodum illud, & eſſe, &
non eſſe poteſt, ita opinio falſitatem ſubire queat;
num veritas dictami-
num artis aliqua ratione ex obiecto petenda ſit, graue dubium eſt, cuius
explicatio huic loco non congruit;
Illud tantùm diluendum ſupereſt,
quod ex Ariſtotele obiecimus, nimirum artem deliberare;
dicimus por-
rò id non eſſe intelligendum de omnibus artibus, ſed de quibuſdam, vt
ibidem aduertit Ariſtoteles, id eſt, de ijs, quæ à circunſtantijs, & rerum
euentu dependent, vt de Medicina, & Nauigatoria, & in his non eſt peri-
culum erroris, ſi omnia omnino artium præcepta obſeruentur, ſed cum
aliqua circunſtantia ignoratur, vnde idem Philoſophus 2. Phyſic. cap. 8.
tex. 86. docet artem non conſultare.
Ad tertium concedendum eſt artes maleficas, re vera artes eſſe, vt ra
11Ad 3.
Artes md-
leficœ ſunt
erœ artes
tiones in argumento adductæ concludunt:
licet hominum malo à Dæ-
mone paratæ ſint, id enim non efficit, quominùs verum aſſenſum, & cog-
nitionem demonſtratam contineant.
Quod non intelligitur de ea Ne-
chromantia, quæ in ſolo fœdere Dęmonum ad certa verba, & ſigna ac-
currentium poſita eſt, quoniam hęc per vera principia, & illationes mi-
nimè procedit, vt nec iudiciaria, auctore Diuo Thoma, ſecunda ſecundæ
quæſt. 95. art. 1. quatenùs ex quibuſdam principijs abſolutè infert tan-
quam neceſſarium, quod ex humano arbitrio dependet, nec enim ea ex
parte vera cum ratione progreditur:
ſiquidem cœleſtia corpora libero
hominis arbitrio neceſsitatem afferre non poſſunt;
cæterum qua ex par
te obſeruatione aſtrorum ſolam propenſionem naturalem huius, vel il-
lius hominis ad rem aliquam, veluti ad pacem, aut bellum colligit, non
inficior eſſe artem;
habent enim cœleſtes orbes vim quandam in corpo-
ra humana, quemadmodum in cętera inferiora, poſſuntq́ ue illa variè diſ
ponere, & diuerſas indere complexiones, ex quibus naturę neceſsitate
proueniunt illæ propenſiones, quæ omnia longa experientia ad artem
redacta eſſe non repugnat.
Vide Diuum Thomam, & interpretes prima
ſecundæ quęſt. 9. art. 5.
Quanuis hæc ita habeant, & maleficæ artes ſaltem aliquæ veram, &
eſſentialem artis rationem participent:
duas tamen ob cauſas à reliqua
rum definitione excluſę ſunt.
Prima eſt, quia Stoici omnes artes in vir-
tutibus numerabant, virtutum autem proprium eſt aliquod bonum na-
turæ conſentaneum afferre, vt colligitur ex D.
Thoma prima ſecundæ
quæſt.
71. cuius proprietatis exprimendæ cauſa, vltima definitionis ver
ba addiderunt.
Secunda eſt, quia Philoſophi noluerunt definire, & in ſcho
lis celebrare, niſi eas artes, quæ vel à Deo hominibus inditæ ſunt, vel ab
ipſis commeditatę, quæ in perniciem cedere non poſſunt, cum nec au-
ctor naturæ, eam demoliri, nec ipſa ſibi interitum procurare queat;
vn-
de Plutarchus in libello de fortuna:
artes, inquit, ſunt ſemina quędam re
ctitudinis in communem vitę vtilitatem inſperſa, cæteras verò artes, in
quas vtriuſq́ ue iuris prudentia, & imperatoriæ leges ſupplicia decer-
nunt, eſto aliquæ veræ ſint, definitione complecti indecorum iudi
vide D. Thom. 2. 2. q. 169. art. 2. ad 4. argum. atq́ ue ad hanc ſentam,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index