Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
141 103
142 104
143 105
144 106
145 107
146 108
147 109
148 110
149 111
150 112
151 113
152 114
153 115
154 116
155 117
156 118
157 119
158 120
159 121
160 122
161 123
162 124
163 125
164 126
165 127
166 128
167 129
168 130
169 131
170 132
< >
page |< < (103) of 458 > >|
141103Conicor. Lib. V. non ergo perpendicularis C F æqualis erit Trutinæ K, ſed priùs, neque maior
illa erat;
igitur perpendicularis C F neceſſario minor erit Trutina K; quod
erat oſtendendum.
Iiſdem poſitis, ſi in productione breuiſsimæ A I ſumatur quodlibet
11PROP. 8.
Addit.
punctum C citra terminum D perpendicularis D E, à puncto C duci
poterit alter ramus breuiſecans ſupra C A incedens;
& ſi punctum C
ſumatur vltra punctum D poterit ex C duci alter ramus breuiſecans
infra ipſum C A.
126[Figure 126]
Quoniam quælibet recta C F parallela perpendiculari D E interpoſita inter
productionem breuiſsimæ A I, &
axim minor eſt Trutina K nouæ menſuræ B
F (ex præcedenti propoſ.)
propterea ramus principalis C O cadit ſupra ipſum
C A, quando B F minor eſt, quàm B E, &
tunc quidem duci poteſt hyperbola
ex puncto A circa aſymptotos (vt in propoſitione 51.
& 52. factum eſt) quæ pro-
ducta occurret ſectioni B A inter B, &
O, vt in P, & coniuncto radio C P,
2251. 52. 53.
huius.
erunt duo rami C A, &
C P breuiſecantes, quorum infimus eſt C A. Si vero
punctum C ſumatur vltra punctum D, tunc quidem menſura B F maior erit,
quàm B E, &
propterea abſciſſa N B maior, quàm H B, & ideo principalis
ramus C O cadet infra ramum C A;
& denuo facta eadem conſtructione propo-
ſit.
51. & 52. huius, erunt duo rami C P, & C A breuiſecantes, quorũ ſupre-
mus verſus B erit C A, quod erat probandum.
Sit coniſectio, vel ellipſis portio quadrantis B A G, cuius axis B
33PROP. 9.
Addit.
E, perpendicularis E D, euiuſque Trutina L ſit minor perpendiculari
D E, &
centro D, interuallo cuiuslibet rami ſecantis D A circulus Z
A γ deſcribatur, &
ex puncto A ducatur recta A x contingens

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index