Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
71 15
72 16
73 17
74 18
75 19
76 20
77 21
78 22
79 23
80 24
81 25
82 26
83 27
84 28
85 29
86 30
87 31
88 32
89 33
90 34
91 35
92 36
93 37
94 38
95 39
96 40
97 41
98 42
99 43
100 44
< >
page |< < (90) of 373 > >|
14690M. VITRV VII epiſtylij media faſcia, proie ctur a eius, quantum altitudo. Interſectio, quæ
græce μετοχὴ dicitur, ſic est diuidenda, uti denticulus altitudinis ſuæ
dimidiam partem habeat in frõte.
Cauus autem inter ſectionis huius, fron
tis è tribus duas latitudinis partes habeat, huius cymatiũ, altitudinis eius
ſextam partem.
Corona cum ſuo cymatio præter ſimã, quantum media
faſcia epiſtylij.
Proiectur a coronæ cum denticulo facienda est, quantum
erit altitudo à zophoro ad ſummum coronæ cymatium, &
omnino omnes
ecphoræ uenuſtiorem habent ſpeciem, quæ quantum altitudinis, tantun-
dem habeant proiecturæ.
Tympani autem, quod est in faſtigio, altitudo
ſic est facienda, ut frons coronæ ab extremis cymatijs tota dimetiatur in
partes nouem, &
ex eis una pars in medio cacumine tympani conſtitua-
tur, dum contra epiſtylia columnarum{qúe} hypotr achelia ad perpendicu-
lum reſpondeant.
Coronæ quæ ſupra tympanum fiunt, æqualiter imis
præter ſimas ſunt collocandæ, inſuper coronas ſimæ quas græci ἐϖιτίθι
δας dicunt, faciendæ ſunt altiores octaua parte coronar um altitudinis.
Acroteria angularia tam alta, quantum est tympanũ medium. Mediana
altiora octaua parte, quàm angularia.
Membra omnia quæ ſupra capitula columnarum ſunt futura, id est,
epiſtylia, zophori, coronæ, tympana, faſtigia, acroteria, inclinanda ſunt
in frontis ſuæ cuius{qúe} altitudinis parte.
xij. ideo quòd, cum ſteterimus
contra frontes, ab oculo lineæ duæ ſi extenſæ fuerint, &
unatetigerit
imam operis partem, altera ſummam, quæ ſummam tetigerit, longior fi-
et.
Ita quo longior uiſus lineæ in ſuperiorem partem procedit, reſupina-
tam facit eius ſpeciem.
Cum autem (uti ſupra ſcriptum est) in fronte in
clinata fuerint, tunc in aſpectu uidebuntur eſſe ad perpendiculum &
nor
mam.
Columnarum ſtriges faciendæ ſunt. xxiiij. Ita excauatæ, uti norma
in cauo ſtrigis cum fuerit coniecta, circumacta, ita anconibus ſtriarum
dextra ac ſiniſtra angulos tangat, ut acumen normæ cir cumrotundatio-
ne tangendo peruagari poßit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index