Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
51 13
52 14
53 15
54 16
55 17
56 18
57 19
58 20
59 21
60 22
61 23
62 24
63 25
64 26
65 27
66 28
67 29
68 30
69 31
70 32
71 33
72 34
73 35
74 36
75 37
76 38
77 39
78 40
79 41
80 42
< >
page |< < (111) of 458 > >|
149111Conicor. Lib. V. ticulam in hyperbole, quæ in textu deſideratur. Vocat interpres Arabicus li-
neam diſtantem ipſam A E, quæ contingit hyperbolem in vertice axis A, &

interponitur inter verticem A, &
continentem, ſeu asymptoton D E.
Sit ſectio, D C diameter illius, & c. Legendum puto; Sit hyperbole A B
11b eius axis D C.
Poſtea quia D A, ad A G, ſeu latus tranſuer ſum ad rectum eſt,
22Ex 14.
huius.
vt D H ad H C, atque I A ad A D eſt, vt B H ad H D (propter ſimilitudi-
nem triangulorum I A D, &
B H D) ergo ex æqualitate ordinata I A ad A
G eſt vt B H ad H C:
deinde quia linea A E media proportionalis eſt inter ſe-
miaxim tranſuerſum D A, &
ſemierectum A G, cum quadratum ipſius A E
quadrans ſit figuræ quæ ad diametrum per A ductum conſtituitur;
igitur E A
333. lib. 2. ad A G erit, vt D A ad A E, eſt vero E A maior, quàm I A;
igitur I A ad A
G minorem proportionem habet, quàm E A ad A G, ſeu quàm D A ad A E:
erat autem B H ad H C, vt I A ad A G: igitur B H ad H C minorem propor-
tionem habet, quàm D A ad A E:
fiat poſtea L A ad A E, vt B H ad H C
circa angulos rectos A, H, coniungaturq;
L E, manifeſtum eſt, L A minorem
eſſe-D A, &
angulum A E L minorem eſſe angulo A E D: ſed propter ſimili-
tudinem triangulorum B H C, L A E eſt angulus C æqualis angulo A E L;
&
proptrea angulus A E D maior eſt angulo B C H.
Notæ in Propoſ. XXXXII.
QVia eſt linea recta ſecans diametrum paraboles; & c. Addo illam par-
44a ticulam breuiſſimam, quæ in textu deſiderari videtur.
Notæ in Propoſit. XXXXIII.
INclinatum ſi non excedit erectum, nulla linearum, & c. Addo, quæeui-
55a denter deſiciunt in textu, legi enim debet:
Axis inclinatus ideſt tranſuer-
ſus ſi non excedit erectum, &
c.
Et quia D A ad A G eſt vt quadratum D A ad quadratum A E, & c.
66b Eo quod quadratum A E æquale eſt quartæ parti figuræ, quæ ad duplam ſemia-
773. lib. 2. xis D A applicatur, ſcilicet æquale eſt rectangulo D A G;
igitur D A, A E,
A G ſunt continuæ proportionales:
ponitur vero D A æqualis, aut minor, quàm
A G;
igitur D A æqualis, aut minor quoque erit, quàm A E; & propterea in
triangulo D E A erit angulus D E A æqualis, aut maior angulo A D E, ſeu
A D F (cum angulus continentiæ ſecetur bifariam ab axi) &
prius erat an-
8841. huius. gulus C minor angulo A E D;
igitur angulus B C D minor erit alterno angulo
F D C;
vnde conſtat rectas lineas F D, C B concurrere poſſe, ſi vlterius pro-
ducantur ad partes D, B;
non autem ad partes C, & F.
Quia ſi occurreret illi occurreret D F (7. ex 2.) ſecaretque ſectionem
99c in duobus punctis, &
c. Senſus huius textus talis eſt. Quoniam, vt oſtensũ
eſt, recta B C inſinite producta non occurrit asymptoto D F ad partes F C;
igi-
10108. lib. 2. tur recta C B producta non ſecabit peripheriam hyperboles ad partes K;
nam
ſi ipſam ſecaret, ſecaret quoque asymptoton D F ad partes F, quod non poni-
1111Ibidem. tur.
Ex his inferri debet concluſio principalis, nimirum, quod B C non occurrit
ſectioni duobus in punctis:
& hac ratione textum alioqui corruptum emendaui.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index