Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
91 35
92 36
93 37
94 38
95 39
96 40
97 41
98 42
99 43
100 44
101 45
102 46
103 47
104 48
105 49
106 50
107 51
108 52
109 53
110 54
111 55
112 56
113 57
114 58
115 59
116 60
117 61
118 62
119 63
120 64
< >
page |< < (93) of 373 > >|
14993DE ARCHITEC. LIB. IIII. ructus aquarum ex ore. Aedium Ionicarum, quàm aptißime potui, diſpo
ſitiones hoc uolumine deſcripſi.
Doricarum autem & Corinthiarum,
quæ ſint proportiones in ſequenti libro explicabo.
M. VITRVVII
DE ARCHITECT VRA,
LIBER QVARTVS.
CVM ANIMADVERTISSEM, IMPERA
tor, plures de architectur a præcepta uolumina{qúe} com
mentariorum non ordinata, ſed incepta, uti particu-
las errabundas reliquiſſe, dignam &
utilißimam rem
putaui, antea diſciplinæ corpus ad perſectam ordina
tionem perducere, &
præſcriptas in ſingulis uolu-
minibus ſingulorum generum qualitates explicare.
Ita Cæſar primo
uolumine tibi de officio eius, &
quibus eruditum eſſe rebus architectum
oporteat, expoſui.
Secundo de copijs materiæ è quibus ædificia conſtitu-
untur, difputaui.
Tertio autem de ædium ſacrarum diſpo ſitionibus, et de
earum generum uarietate, quas{qúe}, et quot habeant ſpecies, earum{qúe} quæ
ſunt in ſingulis generibus, distributiones, ex tribus{qúe} generibus quæ ſub-
tilißimas haberẽt proportionibus modulorum qualitates, Ionici generis
mores docui.
Nunc in hoc uolumine de Doricis Corinthijs{qúe} inſtitutis et
omnibus dicam, eorum{qúe} diſcrimina &
proprietates explicabo.
DE TRIBVS GENERIBVS COLVMNARVM,
origines & inuentiones. CAPVT I.
COLVMNAE Corinthiæ, præter capitula, omnes ſymmetri as ha
bent, uti Ionicæ, ſed capitulorum altitudines efficiũt eas prorata
excelſiores &
graciliores, quòd Ionici capituli altitudo tertia pars est
craßitudinis colmmnæ, Corinthij tota craßitudo ſcapi.
Igitur quòd duæ
partes è craßitudine columnarum capitulis Corinthiorum adijciuntur,
efficũt excelſitate ſpeciẽ earũ graciliorem.
Cætera membra, quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index