Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

Page concordance

< >
Scan Original
11 9
12 10
13 11
14 12
15 13
16 14
17 15
18 16
19 17
20 18
21 19
22 20
23 21
24 22
25 23
26 24
27 25
28 26
29 27
30 28
31 29
32 30
33 31
34 32
35 33
36 34
37 35
38 36
39 37
40 38
< >
page |< < (13) of 990 > >|
1513QVÆST. II. ARTICVL. I. quam hic de maleficis artibus ſtatuimus, reuocanda effe volumus, quæ
de illis in proœmio Phyſicorum ſcripta funt.
QVÆSTIO II.
An artium diuiſio rectè ſe habeat.
ARTICVLVS I.
Prima artium diſtributio in reales, & ſermoeinales.
VARIAS artium, & ſcientiarum diuifiones tradunt auctores
Plato in ſophiſta, & 10. de Republica. Ariſtoteles 2. Phyſ. à tex-
tu 24. Alcinous in libr. de doctrina Platonis, cap. 7. Laertius li-
br. 2. Ammonius in proœmio ad Iſagogen Porphyrij. Diuus
Iſidorus libr. I. Etymologiarum. Hugo à Sancto Victore libr. 2. Didaſca-
lon. Richardus tractatu de exceptionibus. Magnus Albertus libro primo
Ethicorum cap. 10. Auguſtinus Eugubinus libr. I. de perenni philoſ. ca-
pit. 2. & I I. alijq́ ue nonnulli.
Tres tamen à Dialecticis pręcipuè celebran-
rur.
Enim verò trifariam artes, ſiue ſcientiæ diſtingui poffunt, videlicet
ratione rerum, in quibus verſantur:
ratione finis, quem ſpectant: ratio-
ne gradus, ſeu dignitatis, quam inter ſe obtinent.
Prima igitur diuiſio
11Trifariam
diuiditur
ars ratione
rerum, ra-
tione finis,
ordine dig-
nitatis.
hæc eſt:
Artium aliæ agunt de ſermone, ſiue externo, quo cum alijs lo-
quimur, & animi ſenſa communicamus:
ſiue interno, quo mens ipſa ſe-
cum ratiocinatur.
Aliæ de rebus, prout hæ à ſermone differunt: alioqùi
etiam ſermo ipſe res eſt, vt conſtat.
Priores, ſermocinales vulgò dicun-
tur:
poſteriores, reales; quarum diuiſio latiſsimè funditur, vt progreſſu
patebit.
Sermocinalis Grammaticam, Rhetoricam, & Dialecticam com-
prehendit.
Grammatica tradit præcepta emendatè loquendi. Rhetori-
ca dicendi ornatè, & appoſitè ad mouendos affectus.
Vnde & eloquen-
tia flexanima dici conſueuit.
Dialectica verò rationem diſſerendi, id eſt,
ignotum ex ijs, quæ nota ſunt, declarandi.
Ad Rhetoricam reuocari de-
bet, tum Hiſtoria, tum Poetica;
quia vtraque verborum ornatum, & con-
cinnitatem quærit:
vtraq́ ue affectus mouet: Hiſtoria quidem rerum ge-
ſtarum exemplis;
Poetica rerum, ſeu verarum, ſeu veriſimilium pigmen-
ris.
Vnde poetica, pictura loquens; pictura, tacens poetica dicitur. Qua-
re non probamus eorum ſententiam, qui Poèſim ad Grammaticam re-
uocant.
Neque obſtat quod D. Auguſtinus libr. 3. contra Academicos,
cap. 6. ait Grammaticos fuiſſe à ratione conſtitutos iudices in poetas
(ſiquidem olim Grammatici poematum erant cenſores) propterea quod
poetæ à prima diſciplina, id eſt, à Grammatica ſtirpem ducerent.
Non
inquam obſtat:
quia Grammatici ex profeſsione ſuæ artis, non de or-
natu, & affectuum motione, quæ in poemate præcipua ſunt, & ad orato-
riam facultatem priuatim ſpectant;
ſed de alijs minoris negotij, vt de ſyl-
labarum, & pedum menſura iudicabant.
Quanuis illi ſibi de toto ſcrip-
s genere ſententiam ferendi poteſtatem aſſumerent, vnde & abſo-
lutè ritici dicebantur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index