Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < (94) of 373 > >|
15094M. VITRV VII columnas imponũtur, aut è Doricis ſymmetrijs, aut Ionicis moribus, is
Corinthijs columnis collocãtur, quod ipſum Corinihiũ genus propriam
coronarum reliquorum{qúe} ornamentorum nõ habuerit inſtitutionem, ſed
aut è triglyphorum rationibus mutili in coronis, et in epiſtylijs guttæ Do
rico more diſponuntur, aut ex lonicis inſtitutis zophori ſcalpturis orna
ti cum denticulis &
coronis diſtribuuntur. Ita è generibus duobus capi-
tulo interpoſito, tertium genus in operibus est procreatum.
E columna-
rum enim formationibus triũ generum factæ ſunt nominationes, Dorica,
Ionica, Corinthia, è quibus prima &
antiquitus Dorica eſt nata. Nam{qúe}
Achaia Peloponeſſo{qúe} tota, Dorus Hellenis et Opticos Nymphæ filius re
gnauit, is{qúe} Argis uetuſta ciuitate Iunonis templum ædificauit eius gene-
ris fortuito formæ phanum, deinde ijſdem generibus in cæteris Achaiæ
ciuitatibus, cum etiamnum non eſſet ſymmetriarum ratio nata.
Poſtea au
tem quàm Athenienſes ex reſponſis Apollonis Delphici, communi conſi-
lio totius Hellados, tredecim colonias uno tempore in Aſiam de duxerunt,
duces{qúe} in ſingulis colonijs conſtituerunt, &
ſummam imperij partem
Ioni Xuthi et Creuſæ filio dederunt, quem etiam Apollo Delphis ſuum fi
lium in reſponſis est proſeſſus, ijs{qúe} eas colonias in Aſiam deduxit, &
Ca-
riæ fines occupauit, ibi{qúe} ciuitates amplißimas conſtituit, Epheſum, Mile-
tum, Myunta (quæ olim ab aqua est deuorata, cuius ſacra &
ſuffragium
Mileſijs, Iones attribuerunt) Prienem, Samum, Teon, Colophona, Chi-
um, Erythras, Phoceam, Clazomenas, Lebedũ, Meliten.
Hæc Melite pro-
pter ciuium arrogantiam, ab his ciuitatibus bello indicto communiconſi
lio est ſublata, cuius loco poſtearegis Attali &
Arſinoês beneficio, Smyr
neorum ciuit as inter Ionas est recepta.
Hæ ciuitates cum Car as & Le-
legas eieciſſent, eam terræ regionem à duce ſuo Ione appellauerunt Ioni-
am.
Ibi{qúe} templa deorum immortalium conſtituentes, cœperunt phana
ædificare, &
primum Apollini Panionio ædem, uti uider ant in Achaia,
conſtituerunt, &
eam Doricam appellauerunt, quòd in Dorieon ciuitati
bus primum factam eo genere uiderunt.
In ea æde cum uoluiſſent colum-
nas collocare, non habentes ſymmetrias earum, &
quærentes quibus ra-
tionibus efficere poſſent, uti &
ad onus ferendum eſſent idoneæ, & in
aſpectu probatam haberent uenuſtatem, dimenſi ſunt uirilis pedis ueſtigi
um, &
cum inueniſſent pedem ſextam partem eſſe altitudinis in homine,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index