Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

Page concordance

< >
Scan Original
11 9
12 10
13 11
14 12
15 13
16 14
17 15
18 16
19 17
20 18
21 19
22 20
23 21
24 22
25 23
26 24
27 25
28 26
29 27
30 28
31 29
32 30
33 31
34 32
35 33
36 34
37 35
38 36
39 37
40 38
< >
page |< < (14) of 990 > >|
1614QVÆST. PROOEMIAL.
Altera diuiſio artis in practicas, & contemplatiuas.
Iam verò exijs, quas efficientes vocari diximus, quædam dirigunt ex-
ternum ſermonem, quo cum alijs communicamus;
vt Grãmatica, & Rhe-
torica:
quædam res alias externas, vt ars pingendi, ſaltandi, ædificandi,
aliæq́ complures.
Sciendum tamen eſt nomen efficientium interdũ poſſe
accipi ita, vt ijs tantùm conueniat, quarum opus poſt confectionem ma-
net, vt pictura, quæ vſurpatio inuenitur apud Ariſtotelem lib. I. mag. Mo-
ral. cap. 33. & lib. 6. Ethic. cap. 4. & 5.
Ac iuxta illam, neq́ Rhetorica, neq́
Grãmatica, inter effectrices, ſed inter practicas recenſendæ erunt, quia
earũ opus, ſaltẽ per ſe, non manet.
Prior tamen vſurpatio proprior, & ve-
rior eſt;
nam hæc Artium diſtinctio ſumitur ex fine; finis autem immedia-
tus artiũ eſt actio, quã dirigunt:
at inter actiones hoc eſt vniuerſale diſ-
crimẽ, quòd aliquæ ſint immanẽtes, orianturq́ à potentijs cognoſcẽtibus
& appetẽtibus;
aliæ tranſeũtes, quæ progrediũtur à potentia motiua, vel
per ſe ſolã, vel medio aliquo inſtrumẽto;
idẽ igitur diſcrimẽ artibus accõ
modandũ eſt, vt illæ dicãtur agẽtes, quæ dirigunt actionẽ internã, ſeu im-
manentẽ;
illæ efficiẽtes, quæ moderantur actionẽ externã, ſeu tranſ quòd verò poſt actionẽ pſeue tous, vel , id per accidẽs eſt ad artẽ.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index