Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39 1
40 2
< >
page |< < (132) of 458 > >|
170132Apollonij Pergæi angulo D B E; cadit verò F E infra rectam B E, quam ſecat in E, propter
curuitatem ſectionis F E B;
igitur angulus D E F obtuſus quoque erit, & an-
gulus D F E acutus;
& propterea recta linea D E minor erit, quàm D F; ea-
dem ratione oſtendetur D F minor, quàm D A.
Notæ in Propoſit. XXXIX.
ALioquin ſecet illam, & ſecemus ex,
168[Figure 168]&
D G intra ſectionem, & c. Si e-
nim recta F D non contingit ellipſim A B,
ſecet eam ſi fieri poteſt in D:
quare F D pro-
ducta in directum cadet intra ſectionem, &

in producta recta linea F D G ſumatur quod-
libet punctum G dummodo intra ſectionem
exiſtat, &
per G ad concurſum C coniunga-
tur recta linea G C, quæ producta occurrat
ſectioni in B:
& quia ex hypotheſi recta F
D G perpendicularis erat ad maximum ramum D C, ergo in triangulo D G C
rectangulo erit hypothenuſa G C maior quàm D C, &
ideo B C multo maior
erit quàm D C;
quod eſt abſurdum, ſuppoſita enim fuit D C omnium maxima
earum, quæ ex C ad ſectionem A B duci poſſunt.
Notæ in Propoſit. XXXXVIII.
ALioquin occurtant in O, quia iſtæ
169[Figure 169] lineæ ſunt maximæ, &
c. Secant e-
nim lineæ maximæ ſemiaxim maiorem D A
in punctis M, N, &
L: & ſiquidem tres li-
neæ maximæ conueniunt in vnico puncto O,
erunt ſegmenta inter axim maiorem, &
ſe-
1132. buius. ctionem intercepta, nimirum M K, N H, L
F lineæ breuiſſimæ;
quarum duæ quæquè L
F, N H educuntur ab eodem puncto concur-
ſus O:
igitur (ex 54. 55. huius) tertius ra-
mus O K ab eodem concurſu O eductus non erit breuiſecans;
quod eſt contra
hypotheſim.
LIBRI QVINTI FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index