Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
191 137
192 138
193 139
194 140
195 141
196 142
197 143
198 144
199 145
200 146
201 147
202 148
203 149
204 150
205 151
206 152
207 153
208 154
209 155
210 156
211 157
212 158
213 159
214 160
215 161
216 162
217 163
218 164
219 165
220 166
< >
page |< < (122) of 373 > >|
176122M. VITRV VII tia. Etiam{qúe} prouidendum est ne impetus habeat è meridie. Sol enim cum
implet eius rotunditatem, aẽr concluſus curuatura, ne habens poteſta-
tem uagandi uerſando conferueſcit, &
candens adurit excoquit{qúe}, & im
minuit è corporibus bumores.
Ideo maxime uitandæ ſunt his rebus uitio-
ſæ regiones, &
eligendæ ſalubres. Fundamẽtorum autem ſi in montibus
fuerit, facilior erit ratio, ſed ſineceßitas coegerit in plano aut paluſtrilo-
co eaconſtitui, ſolidationes ſubſtructiones{qúe}, ita erunt faciendæ, quemad-
modum de fundationibus ædium ſacr arum in tertio libro est ſcriptum.
Inſuper fundamẽta lapideis & marmoreis copijs gradationes ab ſubſtru
ctione fieri debent.
Præcinctiones ad altitudines theatrorum pro rata
parte faciendæ uidentur, ne altiores, quàm quanta præ cinctionis itine-
ris ſit latitudo.
Si enim excelſiores fuerint, repellent & eijcient in ſupe-
riorem partem uocem, nec patientur in ſedibus ſummis, quæ ſunt ſupra
præcinctiones, uerborum caſus certa ſignificatione ad aures peruenire.

Et ad ſummam ita est gubernandum, utilinea cum ad imum gradum, &

ad ſummum extenta fuerit, omnia cacumina graduum angulos{qúe} tangat,
ita uox non impedietur.
Aditus complures & ſpatioſos oportet diſpone
re, nec coniunctos ſuperiores inferioribus, ſed ex omnibus locis perpetu-
os &
directos ſine inuerſuris faciendos, uti cum populus dimittitur de
ſpectaculis, ne comprimatur, ſed habeat ex omnibus locis exitus ſepara-
tos ſine impeditione.
Etiam diligenter est animaduertendum, ne ſit locus
ſurdus, ſed ut in eo uox quàm clarißime uagari poßit.
Hoc uero fieri ita
poterit, ſi locus electus fuerit, ubi non impediatur reſonantia.
Vox autem
11Vox quid.est ſpiritus fluens, & aëris ictu ſenſibilis auditui.
Ea mouetur circulorũ
rotundationibus in finitis, uti ſiin ſtantem aquam lapide immiſſo naſcan-
tur innumerabiles undarum circuli creſcentes à centro, &
quàmlatißime
poßint uagãtes, niſi anguſtia loci interpellauerit, aut aliqua offenſio, quæ
non patitur deſignationes earum undarũ ad exitus peruenire.
Ita cum
interpellentur offenſionibus, primæ redundantes inſequentium diſturbãt
deſignationes.
Eadem ratione uox ita ad circiniam efficit motiones. Sed
in aqua circuli æqua planitie in latitudinem mouentur:
uox & in latitudi
nem progreditur, &
altitudinem gradatim ſcandit. Igitur ut in aqua un-
darum deſignationibus, ita in uoce cum offenſio nulla primam interpella
uerit, non diſturbat ſecundam, nec inſequcntes, ſed omnes ſine

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index