Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (123) of 373 > >|
177123DE ARCHITEC. LIB. V. tia perueniunt ad imorum, & ſummorum aures. Ergo ueteres archite-
ctinaturæ ueſtigia perſecuti, indagationibus uocis ſcandẽtes theatrorum
perfecerunt gradationes, &
quæſiuerunt per canonicam mathematico-
rum, &
muſicam rationem, ut quæcun uox eſſet in ſcena, clarior &
ſuauior ad ſpectatorum perueniret aures.
Vtienim organa in æneis lami
nis, aut corneis, dieſi, ad cordarum ſonituum clar it atem perficiuntur, ſic
theatrorum, per harmonicen ad aug endam uocem, ratiocinationes ab an
tiquis ſunt conſtitutæ.
DE HARMONIA. CAP. III.
HARMONIA autem est muſica liter atura obſcura & difficilis,
maxime quidem, quibus græce literæ non ſunt notæ:
quam ſiuolu-
mus explicare, neceſſe est etiam græcis uerbis uti, quòd nonnulla eorum
latinas non habent appellationes.
Ita (ut potero) quàmapertißime ex
Ariſtoxeni ſcripturis interpretabor, &
eius diagr amma, ſubſcribam, fi
11Ariſtoxe-
uus muſi-
cus.
nitiones{qúe} ſonituum deſignabo, uti qui diligentius attenderit, facilius per-
cipere poßit.
Vox enim mutationibus cũ flectitur, aliàs fit acuta, aliàs gra
uis:
duobus{qúe} modis mouetur, è quibus unus habet effectus continuatos,
alter diſtantes.
Continua uox ne in finitionibus conſiſtit, ne{qúe} in loco ul
lo, efficit{qúe} terminationes non apparentes, interualla autem media pa-
tentia, uti ſermone cum dicimus, ſol, lux, flos, nox.
Nunc enim nec unde in
cipit, nec ubi deſinit intelligitur, ſed ne ex acuta fact a est grauis, nec ex
graui acuta apparet auribus.
Per diſtantiam autem è contrario. nam
cum flectitur in mutatione uox, ſtatuit ſe in alicuius ſonitus finitionem, de
inde in alterius, &
id ultro citro{qúe} crebro faciendo inconſtans apparet
ſenſibus, uti in cantionibus cum flectentes uoces uarietatem facimus mo-
dulationis.
Ita interuallis ea cum uer ſatur, & unde initium fecit, & ubi
deſijt, apparet in ſonorum patentibus finitionibus.
Mediana autem
parentia interuallis obſcurantur.
Genera uero modulationum ſunt
22Modula-
tionum ge
nera.
tria.
Primum quod Græci nominant, ἁρμοναυ. Secundum, χρῶμα.
Tertium, διάτονου. Est autem harmoniæ modulatio ab arte conce-
pta, &
ea re cantio eius maxime grauem & egregiam habet auctorita-
tem.
Chroma ſubtili ſolertia ac crebritate modulor um ſuauiorem habet
delectationem.
Diatonon uero quòd naturalis est, facilior est

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index