Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

Page concordance

< >
Scan Original
11 9
12 10
13 11
14 12
15 13
16 14
17 15
18 16
19 17
20 18
21 19
22 20
23 21
24 22
25 23
26 24
27 25
28 26
29 27
30 28
31 29
32 30
33 31
34 32
35 33
36 34
37 35
38 36
39 37
40 38
< >
page |< < (16) of 990 > >|
1816QVÆST. PROOEMTALIVM ARTICVLVS III.
Tertia artium partitio in ſuperiores, & inferiores.
TERTIA diuiſio, quæ fit ratione graduum, quos inter ſe artes
tenent, eſt in ſuperiores, & inferiores;
ſuperiores ſunt Phyſiolo-
11Quæ ſupe-
riores, quæ
inferiores
artes.
gia, doctrina Moralis, & vtraque Theologia, & eæ, quas ſuperiùs
ad has reuocauimus.
Inferiores quatuordecim potiſsimùm nu-
merantur, quarum ſeptem, liberales dici conſueuerunt, quod animum, li-
beram hominis partem, excolant.
Atq́ ue his veteres concludi aiebant
Encyclopædiam, id eſt omnium artium, & diſciplinarum perfectionem.

Nam hæ communi vſu propriè artes, ſuperiores ſcientiæ vocantur.
Reli-
22Quæ artes
liberales,
quæ ſerui-
les.
quæ autem ſeptem ſeruiles dicuntur, quod verſentur in opere mercena-
rio, & ſeruili, quo maximè corpus exercetur.
Sunt igitur liberales Gram-
matica, Rhetorica, Dialectica, Arithmetica, Muſica, Geometria, & Aſtro
logia;
Seruiles Agricultura, Venatoria, Militaris, Fabrilis, Chirurgia,
Textoria, Nautica, quæ hiſce verſibus continentur.
Lingua, tropus, ratio, numerus, tonus, angulus, aſtra, Rus, nemus, arma, rates, vulnera, lana, faber.
Lingua Grammaticam, tropus Rhetoricam, ratio Dialecticam, numerus
Arithmeticam, tonus muſicam ſignificat, & ſic reliqua eodem ordine.

Sub nominibus artium liberalium, quæ hìc exprimuntur, comprehendi
debent illę, quas ſuperiùs ad eas reduci, aut ſub ijs tanquam membra ſub
33Venatoria
ar piſn-
di etiam, et
aucupandi
artem com
plectitur.
capite collocari diximus.
Aduerte etiam venatoriam non tantùm ſigni-
ficare eam, quæ ſe exercet venatu quadrupedum, ſed etiam piſcandi, &
aucupandi artem.
Deniq́ ue, vt ſemel dicamus, negari non poteſt multò
plures eſſe inferiores artes, quàm, quæ illo carmine explicitè notantur,
vt artem palæſtræ, & artem pingendi, quas ſcribit Ariſtoteles. 8. Polit.
cap. 3.
fuiſſe communes diſciplinas, quibus olim pueri inſtitui conſueue-
rant.
Illud prætereà aduerte, non omnes artes, quæ manu exercentur, co
muni vſu ſermonis appellari mechanicas, vt militarem;
& alias, quæ ſpe-
ciem quandam maiorem dignitatis obtinent.
Lege Ariſt. libr. I. Moral.
ad Eudemum cap. 2.
& Galenum in exhortatione ad bonas artes.
Deniq́ ue nec illud prætereundum eſt præter tres generales diuiſiones
44Olim arsin
Dialecticã
Moralem
doctrinam
& Phyſicã
partitione
gaudebat.
artium, quas hactenus fuimus perſecuti, aliam in ſcholis veterum philo-
ſophorum admodùm fuiſſe peruagatam;
qua nimirùm diuiditur ars in
Dialecticam, in Moralem doctrinam, & Phyficam.
Vbi Phyſicæ appella-
tione comprehenduntur tres ſcientiæ contemplatiuæ, nempe Phyſiolo-
gia, Mathematicæ diſciplinæ, & Metaphyſica.
Quam diſtributionem in
Phyſicæ Auicultationis proœmio copioſè explicatam habes.
QVÆSTIO III.
Quem ordinem inter ſe artes obtineant.
ARTICVLVS I.
De ordine inuentionis artium.
QVANTAM in omnire præſtantiam ordo vendicet, iam alibi
traditum eſt.
Patet certè id in exercitu, in corporibus animan-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index