Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < (126) of 373 > >|
180126M. VITR VVII centro profuſa ſe cir cumagens, tactu{qúe} feriens ſingulorum uaſorum ca-
ua, excitauerit auctam claritatem, &
concentu conuenientem ſibiconſo-
nantiam.
Sin autem amplior erit magnitudo theatri, tunc altitudo diuida
tur in partes quatuor, utitres efficiantur regiones cellarum tranſuerſe
deſignatæ, una harmoniæ, altera chromatos, tertia diatoni.
Et ab imo
quæ erit prima, ea ex harmonia collocetur, ita uti in minore theatro ſu-
pra ſcriptũ est.
In mediana autem parte prima, in extremis cornibus ad
chromaticen, hyperboleon habentia ſonitum ponantur:
in ſecundis ab his
diateſſaron, ad chromaticen diezeugmenõ:
in ter tijs diateſſaron, ad chro
maticen ſynemmenon, in quartis diateſſaron ad chromaticẽ meſon, quin-
tis diateſſaron ad chromaticen hypaton, ſextis ad parameſen, quòd et in
chromaticen hyperboleon, diapente, &
ad chromaticen meſon, diateſſa
ron, habeant conſonantiæ communitatem.
In medio nihil est collocandũ,
ideo quòd ſonituum nulla alia qualitas in chromatico genere ſymphoniæ
conſonantiam poteſt habere.
In ſumma uero diuiſione, & regione cella-
rum, in cornibus primis ad diatonon hyperboleon, fabricata uaſa ſonitu
ponantur, in ſecundis diateſſaron ad diatonon diezeugmenon, tertijs dia
teſſaron, ad diatonon ſynemmenon, quartis diateſſaron, ad diatonon me-
ſon, quintis diateſſaron, ad diatonon hypatõ, ſextis diateſſaron ad proſ-
lambanomenon:
in medio ad meſen, quod ea, & ad proslambanomenõ
diapaſon, &
diatonon hypaton, diapente habet ſymphoniarum commu-
nitates.
Hæc autem ſi quis uoluerit ad perfectũ facile perducere, animad-
uertat in extremo libro diagramma muſica ratione deſignatum, quod
Ariſtoxenus magno uigore &
induſtria, generatim diuiſis modulationi-
bus conſtitutum reliquit, de quo ſi quis ratiocinationibus his attenderit,
&
ad natur am uocis, & ad audientium delectationes, facilius ualuerit
theatrorum efficere perfectiones.
* DIAGRAMMA ILLVD COMMODIVS
hic poſſe ſubijci, uiſum nobis fuit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index