Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (132) of 373 > >|
186132M. VITRVVII linea deſignatur, in qua conſtituitur frons ſcenæ, per centrum{qúe} orche-
ſtræ proſcenij regione.
Parallelos linea deſcribitur, et quæ ſecat circinationis line as, dextra
ac ſiniſtra in cornibus hemicycli centra deſignantur, &
circino colloca-
to in dextra ab interuallo ſiniſtro circumagitur circinatio ad proſcenij
dextram partem.
Item centro collocato in ſiniſtro cornu ab interuallo
dextro circumagitur ad proſcenij ſiniſtram partem.
Ita tribus centris
hac deſcriptione, ampliorem habent orcheſtram græci, et ſcenãreceßio-
rem, minore{qúe} latitudine pulpitum, quod λογ{εῖ}ιου appellant.
Ideóque
apud eos tragici &
comici actores in ſcena peragunt, reliqui autem ar-
tifices ſuas per or cheſtram præſtant actiones.
Itaq; ex eo ſcenici & thy
melicigræce ſeparatim nominantur.
Eius logei altitudo non minus debet
eſſe pedum decem, non plus duodecim.
Gradationes ſcalarum inter cune
os &
ſedes, contra quadratorum angulos dirigantur ad primam præcin
ctionem, ab ea præcinctione inter eas iterum mediæ dirigantur, &
ad
ſummam quoties præcinguntur, altero tanto ſemper amplificantur.
Cum
hæc omnia ſumma cura ſolertia{qúe} explicata ſint, tunc etiam diligentius
est animaduertendum uti ſit electus locus, in quo leniter applicetſe uox,
neq;
repulſa reſiliens incertas auribus referat ſignificationes.
Sunt enim nonnulli loci natur aliter impedientes uocis motus, uti diſſo
nantes, qui græce dicuntur κατηχ{οũ}ντες circunſonantes, qui apud eos
nominantur περικχ{οũ}ντες.
Item reſonãtes, qui dicuntur ᾀντηχ{οũ}ντες,
conſonantesque, quos appellant σννηχ{οũ}ντες.
Diſſonantes ſunt, in
quibus uox prima, cum est elata in altitudinem, offenſa ſuperioribus ſo
lidis corporibus, repulſa{qúe} reſiliens in imum, opprimit inſequentis uocis
elationem.
Circumſonãtes autem ſunt, in quibus circumuagando coacta
uoxſe ſoluẽs in medio ſine extremis caſibus ſonans, ibiextinguitur incer
tauerborum ſignificatione.
Reſonantes uero, in quibus cum in ſolido ta-
ctu percuſſa reſiliat imagines exprimendo, nouißimos caſus duplices fa-
ciunt auditu.
Item conſonantes ſunt, in quibus ab imis auxiliata cum incre
mento ſcandens, ingreditur ad aures diſcreta uerborum claritate.
Ita ſi in
locorum electione fuerit diligens animaduerſio, emendatus erit pruden-
tia ad utilitatem in theatris uocis effectus.
Formarum autem deſcriptio-
nes inter ſe diſcriminibus his erunt notatæ, uti quæ ex quadratis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index