Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
201 163
202 164
203 165
204 166
205 167
206 168
207 169
208 170
209 171
210 172
211 173
212 174
213 175
214 176
215 177
216 178
217 179
218 180
219 181
220 182
221 183
222 184
223 185
224 186
225 187
226 188
227 189
228 190
229 191
230 192
< >
page |< < (149) of 458 > >|
187149Conicor. Lib. V. ergo non congruit portio alicuius
198[Figure 198] ſectionis portioni alterius ſectionis,
cui æqualis non eſt.
Et hoc erat
oſtendendum.
Notæ in Propoſit. III.
ETenim ellipſis non eſt æqualis alicui hyperbolæ, & c. Suppleri debet in
textu verbum (parabolæ) dicendo.
Etenim ellipſis non eſt æqualis alicui
11a parabolæ, aut hyperbolæ, quia illa eſt determinata;
hæ verò ſunt indeterminatæ,
ſcilicet ellipſis eſt finita parabole verò, &
hyperbole in infinitum extendi poſ-
ſunt, &
propterea nulla ratione æquales oſtendentur.
Notæ in Propoſit. VI.
QVælibet duæ ſectiones A B C, D E
22a F, quarum vnaquæque literarum
ſuperpoſita literis alterius con-
199[Figure 199] gruit;
vtique ſunt æquales, & c. Legendum
puto.
Quælibet duæ ſectiones A B C, & D
E F, quarum portio vnius, alterius portioni
ſuperpoſita congruit ſunt æquales inter ſe.
Notæ in Propoſit. VII.
ORdinationes axis in qualibet hyper-
33a200[Figure 200] bolarum abſcindunt à ſectione ex
vtraque parte axis duo ſegmenta, quæ,
ſi cadit vnum ſuper alterum, ſibi mutuò
congruunt, nec excedunt, nec deficiunt,
nec congruunt alicui portioni ſectionis,
&
c. Expungi debent verba aliqua huius te-
xtus ſuperuacanea, &
aliqua adiungi, vt ſenſus continuus talis ſit. Duæ
ordinationes axis in qualibet coniſectione abſcindunt à ſectione ex vtraque
parte, axis duas portiones, quarum vna alteri ſuperpoſita ſibi mutuò congruent,
nec cõgruunt alicui aliæ portioni ſectionis.
Quoniam axis B D bifariam diuidit G H, A C, & c. Ex eo
44b enim quod omnes applicatæ ad axim B D ſecantur bifariam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index