Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < (135) of 373 > >|
189135DE ARCHITEC. LIB. V. ciuitatibus in neceſſarijs rebus à maioribus conſtituti. In concluſionibus
enim reliqui omnes faciliores ſunt apparatus, quàm lignorum.
Sal enim
facile ante importatur, frumenta publice priuatim{qúe} expeditius conge-
runtur, &
ſideſint, holeribus, carne, ſeu leguminibus defenditur. Aquæ
foſſuris puteorum, &
de cœlo repentinis tempeſtatibus ex tegulis exci-
piuntur.
Delignatione, quæ maxime neceſſari est ad cibum excoquen-
dum, difficilis &
moleſta est apparatio, quòd & tarde comportatur, &
plus conſumitur.
In eiusſmoditemporibus, tunc eæ ambulationes aperiun
tur, &
menſuræ tributim ſingulis capitibus deſignantur. Ita duas res
egregias hypæthræ ambulationes præſtant, unam in pace ſalubritatis, al
teram in bello ſalutis.
Ergo his rationibus, ambulationum explicationes
non ſolum poſt ſcenam theatri, ſed etiam omniũ deorum templis effectæ,
magnas ciuitatibus præſtare poterunt utilitates.
Quoniam hæc ànobis
ſatis uidentur eſſe expoſita, nunc inſequentur balnearum diſpoſitionum
demonſtrationes.
DE BALNEARVM DISPOSITIONIBVS
& partibus. CAPVT X.
PRIMVM eligendus locus est quàmcalidißimus, id est, auerſus à
Septentrione &
Aquilone. Ipſa autem caldaria tepidaria{qúe} lumen
habeant ab occidente hyberno.
Sin autem natura loci impedierit, utiq; à
meridie, quòd maxime tempus lauandi à meridiano ad ueſperum est con-
ſtitutũ:
& item est animaduertendũ, uti caldaria muliebria uirilia{qúe} con-
iuncta, &
in ijſdem regionibus ſint collocata. Sic enim efficietur, ut in
uaſaria ex hypocauſto communis ſit uſus eorum utris{qúe}.
Ahena ſupra hy
pocauſtum tria ſunt componenda, unum caldarium, alterum tepidarium,
tertium frigidarium:
& ita collocãda, uti ex tepidario in caldarium, quan
tum aquæ caldæ exierit, influat.
De frigidario in tepidarium ad eundem
modum, teſtudines{qúe} alueorum ex communi hypocauſicale facientur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index