Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
221 167
222 168
223 169
224 170
225 171
226 172
227 173
228 174
229 175
230 176
231 177
232 178
233 179
234 180
235 181
236 182
237 183
238 184
239 185
240 186
241 187
242 188
243 189
244 190
245 191
246 192
247 193
248 194
249 195
250 196
< >
page |< < (138) of 373 > >|
192138M. VITRVVII
DE PALESTRARVM AEDIFICATIONE
& xyſtis. CAPVT XI.
NVNC mihiuidetur (tametſinon ſint Italicæ conſuetudinis) pa-
leſtr arum ædificationes tradere explicate, &
quemadmodũ apud
Græcos conſtituantur monſtrare.
Conſtituuntur autem in tribus portici
bus exedræ ſpatioſæ, habentes ſedes, in quibus Philoſophi, Rhetores, reli-
qui{qúe} quiſtudijs delectantur, ſedentes diſputare poßint.
In paleſtris peri-
ſtylia quadrata ſiue oblonga ita ſunt facienda, uti duorum ſtadiorum ba-
beant ambulationis circuitionem, quod Græciuocant διανλὸυ, ex qui-
bus tres porticus ſimplices diſponantur, quarta{qúe} quæ ad meridianas re
giones est conuerſa, duplex, uti cum tempeſtates uentoſæ ſunt, non poßit
aſpergo in interiorem partem peruenirc.
In duplici autem porticu collo-
centur hæc membra.
Ephœbeum in medio (hoc autem est exedra am-
plißima cum ſedibus, quæ tertia parte longior ſit quàm lata) ſub dextro
corticeum, deinde proxime conniſterium, à connifterio inuerſura porti-
cus frigida lauatio, quam Græci λοντρὸυ uocitant, ad ſiniſtram ephœbei
elæotheſium, proxime autem elæotheſium, frigidarium, ab eòque iter in
propnigeum in uerſur a porticus, proxime autem introrſus è regione fri-
gidarij collocetur concamerata ſudatio, longitudine duplex, quàm latitu
dine, quæ habeat in uerſuris ex una parte laconicum ad eundem modum
(uti ſupra ſcriptum est) compoſitum.
Ex aduerſo laconici, caldam laua
tionem.
In paleſtra periſtylia (quemadmodum ſupra ſcriptum est) ita
debent eſſe perfecte diſtributa.
Extrà autem diſponantur porticus tres,
una ex periſtylio exeuntibus, duæ dextra at ſiniſtra ſtadiatæ.
Ex quibus
una, quæ ſpectauerit ad ſeptentrionem, perficiatur duplex amplißima la
titudine:
altera ſimplex ita facta, uti in partibus, quæ fuerint circa parie-
tes &
quæ erunt ad columnas, margines habeant uti ſemitas, non minus
pedum denum, medium{qúe} excauatum, uti gradus bini ſint in deſcenſuſeſ-
quipedali à marginibus ad planitiem.
Quæ planities ſit ne minus lata pe
dum duodecim.
Ita quiueſtiti ambulauerint circum in marginibus, non
impedientur ab cunctis ſe exercẽtibus.
Hæc autem porticus ξνςὸς apud
Græcos uocitatur, quód Athletæ per hyberna tẽpora in tectis ſtadijs ex-
ercentur.
Faciunda autem xyſta ſic identur, ut ſint inter duas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index