Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (142) of 373 > >|
196142M. VITRVVII Alexis, qui Athenienſes ait, ideo oportere laudari, quòd omnium Græco
rum leges cogunt parentes ali à liberis, Athentenſium nõ omnes, niſieos
qui liber os artibus erudiſſent.
Omnia enim muner a fortunæ cum dantur,
ab ea facillime adimuntur, diſciplinæ uero coniunct æ cum animis, nullo
tempore deficiunt, ſed permanent ſtabiliter ad ſummum exitum uitæ.
Ita ego maximas infinitasque parentibus ago, at habeo gratias, quòd
Athenienſium legem probantes me arte erudiendum cur auerunt, &
ca,
quæ non poteſt eſſe probata ſine liter atura encyclyo{qúe} doctrinarum om-
nium diſciplina.
Cum ergo & parentum cura, & præceptorum doctri-
nis auctas haberem copias diſciplinarum, philologis &
philotechnis re-
bus, comment ariorum{qúe} ſcripturis me delectans, eas poſſeßiones animo
paraui, è quibus hæc est fructuum ſumma, nullam plus habendineceßita-
tem, eam{qúe} eſſe proprietatem diuitiarum mdxime, nihil deſiderare.
Sed
11Diuitiæ ue
ræ nihil de
ſiderare.
ſorte nonnulli hæc leuia iudic antes, putãt eos eſſe tantum ſapientes, qui pe
cunia ſunt copioſi.
Ita pleri{qúe} ad id propoſitum contendentes, audacia
adhibita cum diuitijs etiam notitiam ſunt conſecuti Ego autem Cæſar, nõ
ad pecuniam par andam ex arte dedi ſtudium, ſed potius tenuitatem cum
bona fama, quàm abundantiam cum infamia ſequendam probaui, ideo no
ticies parum est adſecuta, ſed tamẽ his uoluminibus æ ditis (ut ſpero) po-
ſteris etiam ero notus.
Ne est mirandum, quid ita pluribus ſim igno-
tus.
Cæteriarchitectirogant & ambiunt, ut architectentur, mihi autem
à præceptoribus est traditum, rogatum non rogantem oportere ſuſcipe-
re curam, quod ingenuus color mouetur pudore, petendo rem ſuſpicio-
ſam.
Nam beneſicium dantes non accipientes ambiuntur. Quid enim pu
temus ſuſpicari, quirogetur de patrimonio ſumptus faciendos committe-
re gratiæ petentis, niſi quàd prædæ compendij{qúe} eius cauſa iudicet facien-
dum?
Ita maiores primum à genere probatis, opera tradebant archite-
ctis.
Deinde quærebant ſihoneſte eſſent educati, ingenuo pudori, non au
daciæ proteruitatis committendum iudicantes.
Ipſi autem artifices non
erudie bant niſi ſuos liberos, aut cognatos, &
eos uiros bonos inſtituebãt,
quibus tantarumrerum fidei, pecuniæ ſine dubitatione permitterentur.
Cum autem animaduerto ab indo ctis & imperitis tantæ diſciplinæ magni
tudinem iactari, &
ab his qui non modo architecturæ, ſed omnino ne fa-
bricæ quidem noticiam habent, non poſſum non laudare patres

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index