Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati
page |< < (143) of 373 > >|
197143DE ARCHITEC. LIB. VI. eos, qui liter aturæ fiducia confirmati per ſe ædificantes, ita iudicant, ſi im
peritis ſit committendum, ipſos potius digniores eſſe ad ſuam uolunta-
tem, quàm ad alienam pecuniæ conſumere ſummam.
Ita nemo artem ul
lam aliam conatur domi facere, uti ſutrinam, uel fullonicam, aut ex cæte-
ris, quæ ſunt faciliores, niſi architectur am, ideo quod qui profitentur non
arte uera, ſed falſo nominãtur architecti.
Quasob res corpus architectu
ræ, rationes{qúe} eius putaui diligentißime conſcribendas, opinans id munus
omnibus gentibus non ingratum ſuturum.
Igitur quoniam in quinto de
oportunitate communium operum per ſcripſi, in hoc uolumine priuato-
rum ædiſiciorũ ratiocinationes, &
commenſus ſymmetriarũ explicabo.
DE DIVERSIS REGIONVM QVALITA-
tibus, & uarijs cœli aſpectibus, ſecundum quos ſunt
ædiſicia diſponenda. CAPVT I.
HAEC autem ita erunt recte diſpoſita, ſi primo animaduerſum ſu@
rit, quibus regionibus, aut quibus inclinationibus mundi conſtitu-
antur.
Nam{qúe} aliter Aegypto, aliter Hiſpania, non eodem modo Ponto,
dißimiliter Romæ, item cæteris terrarum &
regionum proprietatibus
oportere uidentur conſtitui genera ædificiorum:
quòd alia parte ſolis
curſu premitur tellus, alia longe ab eo diſtat, alia per medium temper a-
tur.
Igitur uti conſtitutio mundi ad terr æ ſpatium inclinatione ſigniſeri
circuli, &
ſolis curſu, diſparibus qualitatibus natur aliter est collocata,
ad eundem modum etiam ad regionum rationes cœli{qúe} uarietates, uiden-
tur ædificiorum debere dirigi collocationes.
Sub ſeptentrione ædiſiciate-
ſtudinata, &
maxime concluſa & non patientia, ſed conuerſa ad calidas
partes oportere fieriuidentur.
Contra autem ſub impetu ſolis, meridia-
nisregionibus quòd premuntur à calore patentiora conuerſa{qúe} ad ſeptẽ-
trionem &
aquilonẽ ſunt faciunda: ita quòd ultro natura lædit, arte erit
emendandum.
Item reliquis regionibus ad eundem modum temperari,
quemadmodum cœlum est ad inclinationem mundi collocatum.
Hæc au-
tem ex natur a rerum ſunt animaduertenda &
conſider anda. at etiam
ex membris corporibus{qúe} gentium obſeruanda.
Nam ſol, quibus locis
mediocriter profundit uapores, in his cõſeruat corpora tẽperata,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index