Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
171 133
172 134
173 135
174 136
175 137
176 138
177 139
178 140
179 141
180 142
181 143
182 144
183 145
184 146
185 147
186 148
187 149
188 150
189 151
190 152
191 153
192 154
193 155
194 156
195 157
196 158
197 159
198 160
199 161
200 162
< >
page |< < (160) of 458 > >|
198160Apollonij Pergæi
LEMMA IV.
SI G B ad B D maiorem proportionem habuerit, quàm K F ad F
I:
Dico in ſingulis ſectionibus reperiri non poſſe binas axium ab-
ſciſſas inter ſe proportionales, quæ ad conterminas potentiales ſint in eiſ-
dem rationibus.
Si enim fieri poteſt, ſit A C ad
216[Figure 216] C B, vt E H ad H F, &
Q R ad
R B ſit, vt T V ad V F, atque C
B ad B R ſit vt H F ad F V;
con-
iungantur rectæ G D, K I quæ ſecẽt
ordinatas in S, P, X, L;
& ſecen-
tur C a æqualis R S, &
H b æqualis
V X, ſuntq;
æquidiſtantes; ergo co-
niungentes S a, R C æquales ſunt,
&
parallelæ, & ſic etiam coniun-
gentes X b, &
V H, quare quadratum A C, ſeu rectangulum P C B ad qua-
dratum C B eandem proportionem habet, quàm quadratum E H, ſeu rectangu-
1112. 13.
lib. 1.
lum L H F ad quadratum H F;
ideoque P C ad C B eandem proportionem ha-
bet, quàm L H ad H F;
eſt verò C B ad B R, vt H F ad F V, & per conuerſio-
nem rationis C B ad C R eſt vt H F ad H V, ergo ex æquali C P ad C R eſt
vt L H ad H V:
Eodem modo oſtendetur, quod S R, ſeu a C ad R C eſt, vt
X V, ſeu b H ad V H;
erat autem P C ad C R vt L H ad H V; ergo a P dif-
ferentia ipſarum S R, P C ad G R, ſeu ad S a eſt vt b L differentia ipſarum
X V, L H ad H V, ſeu ad X b;
eſtque D B ad B G vt P a ad S a (propter pa-
rallelas a S, C G, &
parallelas a P, & B D) pariterque I F ad F K eſt vt L
b ad b X, ergo D B ad B G eandem proportionem habet, quàm I F ad F K;
quod eſt contra hypotheſim, non ergo binæ axium abſciſſæ inter ſe proportionales
reperiri poſſunt in ſectionibus A B, &
E F, quæ ad conterminas potentiales ſint
in eiſdem rationibus;
quod erat oſtendendum.
COROLLARIVM.
HInc conſtat in duabus ſectionibus eiuſdem nominis ſi axium figuræ G B D,
&
K F I non ſuerint ſimiles, neque ſectiones A B, & E F, ſimiles eſſe.
Nam eſt impoſſibile, vt omnes, ideſt infinitæ axium abſciſſæ inter ſe proportio-
nales ad conterminas potentiales ſint in eiſdem rationibus, cum neque bine in
ſingulis reperiri poſſint ex hac propoſitione.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index