Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit
page |< < (164) of 458 > >|
202164Apollonij Pergæi tis potius, quàm demonſtrantis
219[Figure 219] eſſet dicere.
Eo quod H F, ad
F b poſita fuit vt C B ad B a;
vbi nam, aut quando hoc ſuppo-
ſitum eſt, ſi in definitione non
continetur?
Nec ſuspicari po-
teſt caſu hæc verba in textu ir-
repſiß, cum in alijs locis repe-
tantur, &
ab eis pendeat tota
demonſtratio;
igitur in defini-
tione vulgata addenda eſt illa
particula, abſciſſæ fint in ea-
dem ratione ad erecta;
Rurſus in propoſ. II. & I.
parte 12. quando concluſio demonſtrationis eſt quod ſectiones A B, E F ſimi-
les ſint:
tunc quidem quia tenetur oſtendere Apollonius definitionem traditam,
conuenire ſectionibus A B, E F, non aßumit incautè abſciſſas homologas C B,
H F, ſed ait in II.
propoſitionc ponamus C B ad B D vt H F ad F I, &
in 12.
inquit, nam pofuimus H F ad F b vt C B ad B a & c. Poſtea in pro-
poſitione 16.
litera a: ergo M A ad A P, ideſt abſciſſa ad erectum eſt vt O
C ad C Q, ſeu vt homologa abſcißa ad latus rectum, &
angulus O æqualis
eſt M:
patet igitur, vt diximus in II. ex 6. quod ſi, & c. Ex quibus locis
ſatis apertè colligitur ( ni fallor ) id quod ſupra rationibus non leuibus inſi-
nuaui, quod abſciſſæ proportionales eſſe debent erectis in ſectionibus ſimilibus.
220[Figure 220]
Sed hic animaduertendum eſt, eandem definitionem non poſſe æquè aptari ſe-
ctionibus conicis, atque ſegmentis conicis ſimilibus, vt perperam cenſuit Mydor-
gius:
nam in ſegmentis conicis ſimilibus A B C, & D E F diametrorum æquè
ad baſes inclinatarum abſciſſæ homologæ ex ſui natura determinatæ ſunt, quan-
doquidem non poßunt eße maiores, neque minores quàm G B, &
H E, quæ inter
baſes A C, &
D F ſegmentorum conicorum, & vertices B, E intercipiuntur;
at ſi in conicis ſectionibus A B S, & K F G ſint axes tranſuerſis a B, & b F
11Propof.
12. huius
lib. I.
ad ſua latera recta B D, &
F I in eadem proportione, tunc quidem ſimiles e-
runt curuæ lineæ A B S, &
K F G, quæ poßunt habere indeterminatas, & mul-
tiplices longitudines, immo poßunt in inſinitum prolongari, ſi fuerint

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index