Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < (160) of 373 > >|
214160M. VITRVVII tino boues ad ſolem pabulum capientes, fiunt nitidiores. Horrea, ſœnilia,
farraria, piſtrina, extra uillam faciẽda uidentur, ut ab ignis periculo ſint
uillæ tutiores.
Si quid delic ati{us} in uillis faciendum fuerit, ex ſymmetrijs,
quæ in urbanis ſupraſcripta ſunt conſtituta, ita ſtruantur, ut ſine impe-
ditione ruſticæ utilitatis ædificentur.
Omnia ædificia ut luminoſa ſint
oportet curari, ſed quæ ſunt ad uill{as} facilior a uidentur eſſe, ideo quòd pa
ries nulli{us} uicini poteſt obſtare.
In urbe autem, aut communium parie-
tum altitudines, aut anguſtiæ loci impediundo faciunt obſcuritates.
Ita
de eare ſic erit experiendum.
Ex qua parte lumen oporteat ſumere, linea
tendatur ab altitudine parietis, qui uidetur obſtare ad eum locum, cui lu-
men oporteat immittere, &
ſi ab ea linea, in altitudinem cum proſpicia-
tur, poterit ſpatium puri cœli amplum uideri, in eo loco lumen erit ſine
impeditione.
Sin autem officient trabes, ſeu liminia, aut contignationes,
de ſuperiorib{us} partib{us} aperiatur, &
it a immittatur. Et ad ſummam it a
est gubernandum, ut è quibuſcun partib{us} cœlum proſpici poterit, per
e{as} ſeneſtr arum loca relinquantur, ſic enim lucida erunt æ dificia.
Cum au
tem in triclinijs cæteris{qúe} conclauib{us} maxim{us} est uſ{us} luminum, tum
etiam in itinerib{us}, cliuis, ſcalis{qúe}, quod in his ſæpi{us} alij alijs obuiam ue-
nientes, ſerentes ſarcin{as} ſolent incurrere.
Quo ad potui diſtributiones
operum noſtr atium, uti ſint ædificatorib{us} non obſcuræ, explicui.
Nunc
etiam quemadmodum Græcorum conſuetudinib{us} ædificia diſtribuãtur,
utinon ſint ignota, ſummatim exponam.
DE GRAECORVM AEDIFICIORVM EORVM.
que partium diſpoſitione, atque differentib{us} nominib{us},
ſatis ab Italicis morib{us} & uſib{us} diſcre-
pantib{us}. CAP. X.
ATRIIS Græci quia non utuntur, ne noſtris morib{us} ædificant,
ſed ab ianua introeuntib{us}, itinera faciunt latitudinib{us} nõ ſpacio
ſis, &
ex una parte æ quilia, & ex altera hoſtiarijs cell{as}, ſtatiu{qúe} ianuæ
interiores finiuntur.
Hic autem loc{us} inter du{as} ianu{as} græce θνρωρ{εῖ}ιου
appellatur.
Deinde est introit{us} in periſtyliõ. Id periſtylium in trib{us} par
tib{us} habet portic{us}, in ea parte quæ ſpect at ad meridiem, du{as} ant{as}

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index