Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

List of thumbnails

< >
121
121 (65)
122
122 (66)
123
123 (67)
124
124 (68)
125
125 (69)
126
126 (70)
127
127 (71)
128
128 (72)
129
129 (73)
130
130 (74)
< >
page |< < (162) of 373 > >|
216162M. VITRVVII uenire. Græcienim ᾀνδρῶνας appellant œcos, ubi conuiuia uirilia ſolent
eſſe, quòd eo mulieres non accedant.
Item aliæ res ſunt ſimiles, utixyſt{us},
prothyrum, telamones, &
nonnulla alia eiuſmodi, ξνςὸς enim græca ap
pellatione est portic{us} ampla latitudine, in qua athletæ per hyberna tem-
pora exercentur.
Noſtri autem hypethr{as} ambulationes, xyſtos appel-
lant, qu{as} Græci περιδ ρόμιδας dicunt.
Item prothyra græce dicuntur
quæ ſunt ante in ianuis ueſtibula.
Nos autem appellam{us} prothyra, quæ
græce dicuntur διάθνρα.
Item ſi qua uirili figura ſigna mutilos aut coro
n{as} ſuſtinent, noſtritelamones appellant, cui{us} rationes quid ita, aut qua-
re, exhiſtorijs noninueniũtur, Græciuero eos ᾄτλαντας uocitant.
At-
l{as} enim hiſtoria formatur ſuſtinens mundum, ideo quòd is primum cur-
ſum ſolis &
lunæ, ſyderum{qúe} omnium ort{us} & occaſ{us}, mundi{qúe} uerſa-
tionumrationes, uigore animi, ſolertia{qúe} curauit hominib{us} tradend{as},
ea{qúe} re à pictorib{us} &
ſtatuarijs deformatur, pro eo beneficio, ſuſtinens
mundum, filiæ{qúe} ei{us} Atlantides (qu{as} nos Vergili{as}, Græciautem ϖλειά
δας nominant) cum ſyderib{us} in mundo ſunt dedicatæ.
Nec tamen ego ut
mutetur conſuetudo nominationum aut ſermonis, ideo hæc propoſui, ſed
ut ea non ſint ignota, philologis exponenda iudicaui.
Quib{us} conſuetudi
nib{us} ædificia Italico more &
Græcorum inſtitutis conformantur expo-
ſui, &
de ſymmetrijs ſingulorum generum proportiones perſcripſi. Er-
go quoniam de uenuſtate decore{qúe} ante est ſcriptum, nunc exponem{us}
de firmitate, quemadmodum ea ſine uitijs permaneat, &
ad uetuſtatem
collocetur.
DE FIRMITATE ET FVNDAMENTIS
ædificiorum. CAP. XI.
AEDIFICIA quæ plano pede inſtituuntur ſi fundamen-
ta eorum facta fuerint, ita uti in prioribus libris de muro &
thea
tris a nobis est expoſitum, ad uetuſtatem eaerunt ſine dubitatione fir-
ma.
Sin autem hypogea concamer ationes{qúe} inſtituentur, fundationes co-
rum fieri debẽt craßiores, quàm quæ in ſuperiorib{us} ædificijs ſtructuræ
ſunt futur æ, eorum{qúe} parietes, pilæ, columnæ ad perpendiculum inferio-
rum medio collocentur, uti ſolido reſpondeant.
Nam ſi in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index