Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < (162) of 373 > >|
216162M. VITRVVII uenire. Græcienim ᾀνδρῶνας appellant œcos, ubi conuiuia uirilia ſolent
eſſe
, quòd eo mulieres non accedant.
Item aliæ res ſunt ſimiles, utixyſt{us},
prothyrum
, telamones, &
nonnulla alia eiuſmodi, ξνςὸς enim græca ap
pellatione
est portic{us} ampla latitudine, in qua athletæ per hyberna tem-
pora
exercentur.
Noſtri autem hypethr{as} ambulationes, xyſtos appel-
lant
, qu{as} Græci περιδ ρόμιδας dicunt.
Item prothyra græce dicuntur
quæ
ſunt ante in ianuis ueſtibula.
Nos autem appellam{us} prothyra, quæ
græce
dicuntur διάθνρα.
Item ſi qua uirili figura ſigna mutilos aut coro
n
{as} ſuſtinent, noſtritelamones appellant, cui{us} rationes quid ita, aut qua-
re
, exhiſtorijs noninueniũtur, Græciuero eos ᾄτλαντας uocitant.
At-
l
{as} enim hiſtoria formatur ſuſtinens mundum, ideo quòd is primum cur-
ſum
ſolis &
lunæ, ſyderum{qúe} omnium ort{us} & occaſ{us}, mundi{qúe} uerſa-
tionumrationes
, uigore animi, ſolertia{qúe} curauit hominib{us} tradend{as},
ea
{qúe} re à pictorib{us} &
ſtatuarijs deformatur, pro eo beneficio, ſuſtinens
mundum
, filiæ{qúe} ei{us} Atlantides (qu{as} nos Vergili{as}, Græciautem ϖλειά
δας
nominant) cum ſyderib{us} in mundo ſunt dedicatæ.
Nec tamen ego ut
mutetur
conſuetudo nominationum aut ſermonis, ideo hæc propoſui, ſed
ut
ea non ſint ignota, philologis exponenda iudicaui.
Quib{us} conſuetudi
nib
{us} ædificia Italico more &
Græcorum inſtitutis conformantur expo-
ſui
, &
de ſymmetrijs ſingulorum generum proportiones perſcripſi. Er-
go
quoniam de uenuſtate decore{qúe} ante est ſcriptum, nunc exponem{us}
de
firmitate, quemadmodum ea ſine uitijs permaneat, &
ad uetuſtatem
collocetur
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index