Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
151 95
152 96
153 99
154 100
155 101
156 102
157 103
158 104
159 105
160 106
161 107
162 108
163 109
164 110
165 111
166 112
167 113
168 114
169 115
170 116
171 117
172 118
173 119
174 120
175 121
176 122
177 123
178 124
179 125
180 126
< >
page |< < (164) of 373 > >|
Quemadmodũ opera ſine uitijs oporteat conſtitui, et uti caueatur in-
cipientib
{us} expoſui:
nan de tegulis aut tignis aut aſſerib{us} immutãdis,
non
eadem est cura, quemadmodum de his, quòd ea quàmuis ſint uicioſa,
faciliter
mutantur.
Ita quæ nec ſolida quidem putantur eſſe, quib{us} ratio
nib
{us} hæc poterunt eſſe firma, &
quemadmodum inſtituantur, expoſui.
Quib{us} autem copiarum generib{us} oporteat uti, non est architecti po-
teſt
{as}, ideo quòd non in omnib{us} locis omnia genera copiarum naſcun-
tur
, uti in proximo uolumine est expoſitum.
Præterea in domini est pote-
ſtate
, utrum lateritio, an cementicio, an ſaxo quadrato uelit ædificare.

Ita
omnium operum probationes tripartito conſiderantur, id est fabri
li
ſubtilitate, magnificentia, &
diſpoſitione. Cũmagnificenter op{us} per-
fectum
aſpicietur, ab omnipoteſtate, impenſæ laudabuntur:
cum ſubtili-
ter
, officinatoris probabitur exactio:
cum uero uenuſtate, proportioni-
b
{us} &
ſymmetrijs habuerit authoritatem, tunc fuerit gloria architecti.
Hæc
autemrecte conſtituuntur, cum is &
à fabris, & ab idiotis patiatur
accipere
ſe conſilia.
Nam omnes homines, non ſolum architecti, quod
est
bonum poſſunt probare, ſedinter idiot{as} &
eos, hoc est diſcrimen,
quòd
idiota, niſi factum uiderit, non poteſt ſcire quid futurum ſit:
archite
ct
{us} autem, ſimul animo conſtituerit, antequàm inceperit, &
uenuſtate,
&
uſu, & decore, quale ſit futurum, habet definitum. Qu{as} res priuatis
ædificiijs
utiles putaui, &
quemadmodum ſit faeiundum, quàmapertißi-
me
potui, perſcripſi.
De expoliationib{us} autem eorum, ut ſint elegantes
&
ſine uitijs ad uetuſtatem, in ſequenti uolumine exponam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index