Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

Page concordance

< >
Scan Original
21 19
22 20
23 21
24 22
25 23
26 24
27 25
28 26
29 27
30 28
31 29
32 30
33 31
34 32
35 33
36 34
37 35
38 36
39 37
40 38
41 39
42 40
43 41
44 42
45 43
46 44
47 45
48 46
49 47
50 48
< >
page |< < (20) of 990 > >|
2220QVÆST. PROOEMIAL. ſiderata, media ſint inter materias Rationalis, & Moralis ſcientiæ. Rhe-
torica tamen præcipuo ſtudio incumbit in externum ſermonem:
qui cũ
inferior ſit ſubiecto ſcientiæ Moralis, in inferiori etiam dignitatis loco
Rhetoricam collocat.
Ex dictis peruium cuiuis eſt, omnes artes, quarum
ratio in Philoſophorum ſcholis habetur, in duos poſteriores ordines do
ctrinæ, & nobilitatis redigere.
QVÆSTIO IIII.
Vtrùm Dialectica ſit perè, proprieque ſcientia, & ab alijs diſtincta?
ARTICVLVS I.
De nominibus Dialecticæ, eiuſque natur a, ac fine.
QVIA cum de rebus agimus, nominum rationem mini-
mè contemnendam eſſe monet Plato in Cratylo, non
11Plato. absre erit exponere, quibus vocabulis hæc ars ſignifi-
catur, & quod inter ea diſcrimen intercedat.
Qua de
re, præter omnes recentiores hoc loco, & initio Topi-
corum, diſſerunt Alexander, Ficinus in lib.
ſept. Plato.
22Alexan.
Ficinus.
Alcinous.
de Rep.
& in Euthydemum, & in Plotinum Æneade. 1.
lib.
3. cap. 4. Alcinous. de doctrina Plat.
Omiſsis igitur alijs nominibus, quibus hanc diſſerendi artem, tum ve-
teres, tum recentiores affecerunt, duo ſunt præcipua, quæ ipſius naturã
magis exprimunt, de quibus tantùm agere decreuimus:
alterum eſt Dia-
lectica, alterum Logica.
Inter quæ à multis hoc diſcrimen conſtituitur,
33Quo nomi-
ne magis
exprimat̃
natura ar-
tis diſſeren
di.
quòd Dialectica ſignificet ſolam facultatem diſſerendi ex probabilibus,
octo libris Topicorum comprehenſam;
Logica verò artem conficiendi
demonſtrationem, quæ in quatuor libris Analyticis exponitur.
Id quod
attinet ad vocabulum (Dialectica) probant ex Ariſtotele, qui 1.
Top. cap.
1.
pro ſyllogiſmo probabili vſurpat Dialecticam, & cap. 2. ait Dialecticæ
proprium eſſe de qualibet re probabiliter diſſerere, quibus, & alijs eiuſdẽ
philoſophi locis hoc ipſum probat Aphrodiſæus ibidem, additq́ ue eos,
qui ad aliam ſignificationem hoc vocabulum traducunt, eo abuti.
A phro
diſæo ſub ſcribunt Boetius ſuprà, Simplicius 1.
Phyſicor. cap. 8. Philopo-
nus initio Priorum:
Auerroes tum in principio Topic. tum in 8. Phyſic.
com.
7. alijq́ ue Recentiores. Horum Auctorum fundamentum(pręter vſũ
Ariſtotelis, & antiquiorum philoſophorum, cui hac in re primæ defe-
rendæ ſunt) eſt ipſius vocis etymologia;
ducitur enim à verbo Græco,
ζιαλγεςταί, quodCicero lib. 3. de Natura Deor. ad finem interpretatur, pro
babiliter diſputare.
44Non fac
lè probat
Logicæ
c
tem tãt
demonſtr
tem ſigni
are.
Quod ſpectat ad vocabulum (Logica) non tam facilè probant eo ſigni-
ficari artem demonſtratiuam;
quia hoc nomen apud Ariſtotelem, Plato-
nem, & antiquiores non reperitur in ſubſtantiuo, quo tantùm modo artẽ
ſignificare poterat;
poſteriores autẽ Peripatetici, qui auctore Boetio in
Topica Ciceronis ad initiũ, illud inuenerũt, toti arti attribuunt:
conten-
dunt nihilominus præfati diſcriminis auctores etymologia vocabuli ſua

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index