Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

List of thumbnails

< >
211
211 (173)
212
212 (174)
213
213 (175)
214
214 (176)
215
215 (177)
216
216 (178)
217
217 (179)
218
218 (180)
219
219 (181)
220
220 (182)
< >
page |< < (185) of 458 > >|
223185Conicor. Lib. VI.
Secentur abſcißæ G B, & H E in ijſdem rationibus, ducanturque ordinatim
applicatæ
vt in precedenti factum eſt.
Quoniam G B ad B I eſt, vt H E ad E
K
, &
inuertendo Z B ad B G eſt, vt a E ad E H, ergo ex æquali ordinata Z
B
latus tranſuerſum ad B I latus rectum erit, vt a E latus tranſuerſum alte-
rius
ſectionis ad E K eius latus rectum:
eſt verò rectangulum Z G B ad qua-
dratum
ordinatim applicatæ G A, vt latus tranſuerſum Z B ad rectum B I;
pariterque rectangulum a H E ad quadratum ordinatim applicatæ D H, vt
tranſuerſum
a E ad latus rectum E K, ſuntque prædicta latera figurarum oſtẽ-
ſa
proportionalia;
igitur rectangulum Z G B ad quadratum A G eandem pro-
portionem
habet, quàm rectangulum a H E ad quadratum D H;
ſed quadratum
B
G ad rectangulum Z G B eandem proportionem habet, quàm G B ad G Z
(propterea quod G B eſt illorum altitudo communis) pariterque quadratum E
H
ad rectangulum a H E eſt, vt H E ad H a, ſeu vt G B ad G Z;
igitur qua-
dratum
G B ad rectangulum Z G B eandem proportionem habebit, quàm qua-
dratum
E H ad rectangulum a H E;
quare ex æquali quadratum G B ad qua-
dratum
G A eandem proportionem habebit, quàm quadratum E H ad quadratũ
H
D;
ideoque inuertendo A G ad G B erit vt D H ad H E. Rurſus, quia in-
uertendo
L B ad B G eſt vt N E ad E H;
ſed G B, atque H E ad latera trã-
ſuerſa
proportionalia ſunt;
igitur L B ad B Z erit vt N E ad E a; & propte-
rea
, vt prius quadratum L B ad rectangulum Z L B erit, vt quadratum E N
ad
rectangulum a N E;
eſtque rectangulum Z L B ad quadratum ordinatim
250[Figure 250] applicatæ P L, vt rectangulum a N E ad quadratum T N, (ſcilicet vt latera
tranſuerſa
ad recta, quæ proportionalia oſtenſa ſunt);
igitur ex æquali ordinata
quadratũ
B L ad quadratum P L eandem proportionẽ habebit, quàm quadratũ
E
N ad quadratum T N;
quare vt prius dictum eſt, P L ad L B eandem pro-
portionem
habebit, quàm T N ad N E;
& hoc ſemper contingit in reliquis om-
nibus
diuiſionibus abſciſſarum in eiſdem rationibus ſectis;
ſuntque anguli G, &
H
æquales inter ſe, licet non recti, igitur (ex definitione 7.)
ſegmenta A B C,
&
D E F ſimilia ſunt inter ſe. Quod erat oſtendendum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index