Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < (171) of 373 > >|
225171DE ARCHITEC. LIB. VII. ſibene temper abitur, & recte fricatum fuerit, ab omnibus uitijs erit tu-
tum.
Vti autem inter coagmenta materies ab gelicidijs ne laboret, fraci-
bus quotannis ante hyemem ſaturetur, it a non patietur in ſerecipere ge-
licidij pruinam.
Sin autem curioſius uidebitur fierioportere, tegulæ bipe-
dales inter ſe coagmentatæ ſuprarudus ſubſtrata materia collocentur,
habentes ſingulis coagmentorum frontibus exciſos canaliculos digitales:
quibus iunctis impleantur calce ex oleo ſubacta, conſricentur{qúe} inter ſe
coagmenta compreſſa.
Ita calx quæ erit hærens in canalibus dureſcendo,
non patietur aquam, ne aliam rem per coagmenta tranſire.
Cum ergo
fuerit hoc ita perſtratũ, ſupra nucleus inducatur, &
uirgis cædendo ſubi
gatur.
Supr a autem ſiue ex teſſera grandi, ſiue ex ſpica teſtacea ſtruan-
tur, faſtigijs, quibus est ſupra ſcriptum, &
cum ſic erunt facta, non cit@
uitiabuntur.
DE MACERATIONE CALCIS AD ALBA-
ria opera & tectoria perficienda.
CAPVT. II.
CVM à pauimentorum cura diſceſſum fuerit, tunc de albarijs operi-
bus est explicandum.
Id autem erit recte, ſiglebæ calcis optime an
te multo tempore quàm opus fuerit macerabũtur:
uti ſi qua gleba parum
fuerit in fornace cocta, in macer atione diuturna liquore deferuere coacta
uno tenore concoquatur.
Nan cum non penitus macerata, ſed recens
ſumitur, cũ fuerit induct a habens latentes crudos calculos, puſtul{as} emit-
tit, qui calculi in opere, uno tenore cum permacerãtur diſſoluunt &
dißi-
pant tectorij politiones.
Cum autem habita erit ratio macer ationis, &
id curioſius opere præparatum erit, ſumatur aſcia, &
quemadmodum
materia dolatur, ſic calx in lacu macerata aſcietur.
Siad aſciam offende-
rint calculi, non erit temperata, cun ſiccum &
purum ferrum educe-
tur indicabit eam euanidam &
ſiticuloſam, cum uero pinguis fuerit &
recte macerata, circa id ferramentum, uti glutinum hærens, omniratione
probabit ſe eſſe temperatam.
Tunc autem machinis comparatis, camera
rum diſpoſitiones in conclauibus expediantur, niſilacunarihus ea fuerint
ornata.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index