Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < (174) of 373 > >|
228174M. VITRVVII
ſunt craßitudine ſpiſſa, cum ſunt politionib{us} crebris ſubacta, non modo
fiunt nitentia, ſed etiam imagines expreſſ{as} aſpicientib{us} ex eo opere re-
mittunt.
Græcorum uero tectores non ſolum his rationib{us} utendo faci-
unt opera firma, ſed etiam mortario collocato, calce &
arena ibi confu-
ſa, decuria hominum inducta ligneis uectib{us} pinſant materiam, &
ita ad
certamen ſubacta tunc utuntur.
Ita ueterib{us} parietib{us} nonnulli cru-
ſt{as} excidentes pro abacis utuntur.
Ipſa{qúe} tectoria abacorum, & ſpecu-
lorum diuiſionibus, circa ſe prominentes habent expreßiones.
Sin autem
in cratitijs tectoria erũt facienda, quibus neceſſe eſt etiam in arrectarijs,
&
tranſuerſarijs rim{as} fieri. (Ideo quòd luto cum liniuntur, neceſſario
recipiunt humorem, cum autem are ſcunt extenuati, in tectorijs faciunt
rim{as} (id ut non fiat, hæc eritratio.
Cum paries totus luto inquinatus fue
rit, tunc in eo opere cannæ clauis muſcarijs perpetuæ figantur, deinde
iterum luto inducto ſi priores tranſuerſarijs harundinibus fixæ ſunt, ſe-
cundæ erectis figantur:
& ita (uti ſupra ſcriptum est) arenatum, &
marmor, &
omne test orium inducatur. Ita cannarum duplex in parieti-
bus ordinibus tranſuerſis fixa perpetuit{as}, nec ſegmina, nec rimã ullam
fieri patietur.
DE POLITIONIBVS IN HVMIDIS
locis. CAP. IIII.
QVIBVS rationibus ſiccis locis tectoria oporteat fieri dixi, nuno
quemadmodum humidis locis politiones expediantur, ut perma-
nere poßint ſine uitijs, exponam.
Et primum conclauibus,
quæ planopede fuerint, ab imo pauimẽto alte circiter pedibus tribus, pro
arenato teſta trulliſſetur, &
dirigatur, uti eæ partes tectoriorum ab hu-
more ne uitientur.
Sin autem aliquis paries perpetuos habuerit humores,
paulum ab eo recedatur, &
ſtruatur alter tenuis diſtans ab eo, quantum
res patietur, &
inter duos parietes canalis ducatur inferior quàm libra-
mentum conclauis fuerit, habens nares ad locum patentem.
Item cum in
altitudinẽ perſtructus fuerit relinquãtur ſpiramẽta.
Sienim non per na-
res humor, et in imo, et in ſummo habuerit exitus, non minus in noua ſtru
ctura ſe dißipabit.
His perfectis paries teſta trulliſſetur, & dirigatur, &
tunc tectorio poliatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index