Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

Page concordance

< >
Scan Original
21 19
22 20
23 21
24 22
25 23
26 24
27 25
28 26
29 27
30 28
31 29
32 30
33 31
34 32
35 33
36 34
37 35
38 36
39 37
40 38
41 39
42 40
43 41
44 42
45 43
46 44
47 45
48 46
49 47
50 48
< >
page |< < (21) of 990 > >|
2321QVÆST. IIII. ARTICVL. I. ſententiam conſirmare; nam Logica deriuatur à Græco nomine λ\’ογος, vt
docent Alexander præſatione in Priora, Porphyrius in Prædicam.
Ariſt.
cap.
15. Simplicius ibidẽ, in definitione æquiuocorum, Ammonius in pri
mum Periher.
cap. I. λ\’ογος verò etſi alia habeat ſignificata, præcipuum
tamen eſt ratio, ſeu diſcurſus, ex quo deducta eſt Logica, quæ eſt ars ra-
tiocinandi;
quam denominationem non accipiet à quauis ratiocinatio-
ne, ſed à præcipua, quæ eſt ſyllogiſtica, & demonftratiua.
Liberè tamen
aſſumitur hanc Logicæ appellationem ab eo tantùm ſigniſicato deduci,
quo λ\’ογος dicit ratiocinationem demonſtratiuam, eàdemq́ ue facilitate
quis exiſtimabit à toto ſignificato, ideſt, ab omni diſcurſu deriuari, quod
ſecit Diogenes Laertius in vita Ariſtotelis, vbi Logicam accipit pro to-
11Diogen.
Lart.
ta doctrina diſcurrendi, Dialecticam verò eius partem eſſicit, nimirùm,
quia credit eſſe facultatem ex ſolis probabilibus diſſerendi.
Quanuis hic vocabulorum vſus priſcis temporibus magna ex parte
22Tota ars
diſſerẽdiv-
troque vo-
cabulo, Lo-
gica, ſcili-
cet, vel Dia
lectica ſig-
nificatur.
obſeruatus ſuerit;
hodie tamen Philoſophorum conſuetudo obtinuit, vt
vtrumque vocabulum pro tota arte diſſerendi permixtim vſurpetur;
nec
ſanè immeritò, cùm Cicero eandem vtrique interpretationem adhibeat,
33Cicere. & promiſcuè totam hanc artem modò vno, modò altero nomine expri-
mat;
nam libro deFato ait, Logicam eſſe diligentem rationem diſſerendi;
quod repetit in libro de ſinib.
his verbis. Iam in altera Philoſophiæ par-
te, quę eſt quærendi, ac diſſerendi, quæ λογικ\’μ dicitur, Epicurus planè iner
mis, ac nudus eſt.
Paulò poſt eandem artem vocat Dialecticam; Dialecti-
cam, inquit, contemnit Epicurus, quæ vna continet omnem, & proſpiciẽ-
di quid in quaque re ſit, ſcientiam, & iudicandi qualequidque, ac ratione
& via diſputandi;
idem ſæpè habet in libr. Academ. & Tuſculan. quæſt. &
de Oratore.
Ariſtoteles etiam primo libro Rhetoricæ Dialecticam ac-
cipit pro tota arte, cum ait omnem Syllogiſmorum doctrinam ad totam
Dialecticam, aut ad aliquam eius partem ſpectare.
Logicam verò nun-
quam eo ſenſu vſurpauit;
ſed nec pro vlla huius artis portione accipit; vt
poſt alios obſeruauit Bernardus Mirandulanus libr.
8. ſuæ apologię. ſect.
10.
quam ob cauſam Petrus Fonſeca lib. 2. Metaph. cap. 3. q. I. ſect. 2. ait ſe
44Bern.
Mirand.
Fonſeca.
libentiùs vti nomine Dialecticæ, quàm Logicæ.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index