Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

List of thumbnails

< >
131
131 (75)
132
132 (76)
133
133 (77)
134
134 (78)
135
135 (79)
136
136 (80)
137
137 (81)
138
138 (82)
139
139 (83)
140
140 (84)
< >
page |< < (179) of 373 > >|
233179DE ARCHITEC. LIB. VII. muntur, ſed optimæ paucis, uti Põto Sinope, & Aegypto, in Hiſpania Ba
learibus, non minus etiã Lemno, cuius inſulæ uectigalia, Athenienſibus
Senatus populus{qúe} Romanus conceßit ſruenda.
Parætonium uero ex ipſis
locis, unde ſoditur, habet nomen.
Eademratione Melinum, quòd eius uis
metalli inſulæ Cycladimelo dicitur eſſe.
Creta uiridis item pluribus locis
naſcitur, ſed optima Smyrnæ.
Hanc autem Græci θεοδότιον uocant, ꝙ
Theodotus nomine ſuerat, cuius in fundo id genus cretæ primum eſt inuen
tum.
Auripigmentum, quod ᾀρσένικον græce dicitur, ſoditur Ponto. San
dar aca item pluribus locis, ſed optima Ponto, proxime flumen Hypanim
habet metallum.
Alijs locis, ut inter Magneſiæ & Epheſi ſines, ſunt loca
unde eſſoditur parata, quam nec molere, nec cernere opus est, ſed ſic est
ſubtilis, quemadmodum ſi qua est manu contuſa &
ſubcreta.
DE MINII RATIONIBVS.
CAP. VIII.
INGREDIAR nunc minij rationes explicare. Id autẽ agris Ephe-
ſiorum Cilbianis primum memoratur eſſe inuentum, cuius &
res &
ratio ſatis magnas habet admir ationes.
Foditur enim gleba, quæ Antr ax
dicitur, antequàm tractationibus ad minium perueniat, uena uti ſerreo
magis ſubruſo colore, habens circa ſe rubrum puluerem.
Cum id ſoditur,
ex plagis ſerr amentorũ crebras emittit lachrymas argenti uiui, quæ à ſoſ
ſoribus ſtatim colliguntur.
Hæ glebæ cum collectæ ſunt in oſſicinam, pro
pter humoris plenitatem conijciuntur in ſornacem, ut inter areſcant, &

is qui ex his ab ignis uapore ſumus ſuſcitatur, cum reſedit in ſolum furni,
inuenitur eſſe argentũ uiuum.
Exemptis glebis, guttæ eæ, quæ reſidebũt,
propter breuit atcs non poſſunt colligi:
ſed in uas aquæ conuertuntur, &
ibiinter ſe congruunt, &
unà conſunduntur. Id autem cum ſint quatuor
ſextariorum menſuræ, cum expendũtur, inueniuntur eſſe põdo centum.
Cum in aliquo uaſe est conſuſum, ſiſupraid lapidis centenarij pondus im
ponatur natat in ſu mo:
ne eum liquorem poteſt onere ſuo premere,
nec elidere, nec dißiparc:
centenario ſublato, ſiibi auri ſcrupulum impona
tur non natabit, ſed ad imum per ſe deprimetur.
Ita non amplitudine pon
deris, ſed genere ſingularumrerum grauitatem eſſe non est negandum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index