Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

List of thumbnails

< >
111
111 (55)
112
112 (56)
113
113 (57)
114
114 (58)
115
115 (59)
116
116 (60)
117
117 (61)
118
118 (62)
119
119 (63)
120
120 (64)
< >
page |< < (186) of 373 > >|
240186M. VITR VV II præſtat. Appar atus autem ad auxilia caloris, ſolis impetus, & ignis in-
uentus, tutiorem efficit uitam:
item terrenus fructus eſcarum præſtans co
pias, ſuperuacuis deſider ationibus alit &
nutrit animalia paſcendo con-
tinenter.
Aqua uero non ſolum potus, ſed infinitas uſui præbendo neceßi
tates gratas (quòd est gratuita) præſtat utilitates.
Ex eo etiam qui ſa-
cerdotia gerunt moribus Aegyptiorum, oſtendunt omnes res è liquoris
poteſtate conſiſtere:
ita cum hydriam tegunt, quæ ad templum ædem{qúe}
caſta religione refertur, tunc in terra procumbentes manibus ad cœlum
ſublatis, inuentionibus gratias agunt diuinæ benignitatis.
DE AQVAE INVENTIONIBVS.
CAPVT. I.
CVM ergo et à Phyſicis, et à Philoſophis, et ab ſacer dotibus iudice-
tur ex poteſtate aquæ omnes res conſtare, putaui, quoniam in prio
ribus ſeptẽ uoluminibus rationes ædificiorum ſunt expoſitæ, in hoc opor
tere de inuentionibus aquæ, quas{qúe} habe at in locorum proprietatibus uir
tutes, quibus{qúe} rationibus ducatur, &
quemadmodum item ea probetur,
ſcribere.
Eſt enim maxime neceſſaria, & ad uitã & ad delectationes, et
ad uſum quotidianũ.
Ea autem facilior erit, ſi fontes erunt aperti, & fluen
tes.
Sin autem non profluent, quærenda ſub terra ſunt capita & colligen
da, quæ ſic erunt experiunda, uti procũbatur in dentes, antequàm ſol ex-
ortus fuerit, in locis quibus erit quærendum, &
in terra mento collocato
&
fulsto, proſpiciã ur eæ regiones. Sic enim non err abit excelſius quàm
oporteat uiſus, cum erit immotum mentum, ſed ad libr atam altitudinem
in regionibus certa finitione deſignabit.
PROCVMBENTIS IN DENTES VT A
terreno uapore aquæ ſubſidentia inueniatur
figura.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index