Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
91 35
92 36
93 37
94 38
95 39
96 40
97 41
98 42
99 43
100 44
101 45
102 46
103 47
104 48
105 49
106 50
107 51
108 52
109 53
110 54
111 55
112 56
113 57
114 58
115 59
116 60
117 61
118 62
119 63
120 64
< >
page |< < (188) of 373 > >|
242188M. VITRV VII ues, tepidæ, non ſuaues: niſi quæ ex montibus ſub terra ſubmanãtes erum
punt in medios campos, &
ubi ſunt arborum umbris contectæ, præſtant
montanorum ſontium ſuauitatem.
Signa autem quibus terrarum gencri-
bus ſuberunt aquæ, præter quod ſupraſcriptũ est, hæc erunt:
ſi inuenien-
tur naſcentia, tenuis iuncus, ſalix erratica, alnus, uitex, arundo, hedera,
alia{qúe} quæ eiuſmodi ſunt, quæ non poſſunt naſci, nec ali per ſe, ſine humo
re.
Solent autẽ eadem in lacunis nata eſſe, quæ ſidentes præter reliquum
agrum excipiunt aquam ex hymbribus, &
agris per hyemem, diutiusque
propter capacitatem conſeruant humorem, quibus non est credendum.
Sed quibus regionibus & terris, non lacunis, ea ſigna naſcuntur nõ ſata,
ſed natur aliter per ſe creata, ibiest quærenda.
In quibuslocis eæ non ſi-
gniſicabuntur inuentiones, ſic erunt experiundæ.
Fodiatur quoquouer-
ſus locus latus ne minus pedes quin, ineo{qúe} collocetur circiter ſolis oc-
caſum ſcaphium æreum, aut plumbeum, aut peluis, ex his quod erit para
tum:
id{qúe} intrinſecus oleo ungatur, ponatur{qúe} inuer ſum & ſumma foſſu-
ra operiatur arundinibus, aut fronde, ſupra terra obruatur:
tum poſte-
ro die aperiatur, et ſi in uaſe ſtillæ ſudores{qúe} erunt, is locus habebit aquã.

Item ſiuas ex creta factum non coctum, in ea ſoßione eadem ratione oper
tum, poſitum fuerit, ſi is locus aquã habuerit, cum apertum fuerit, uas hu-
midum erit, &
etiam diſſoluetur ab humore. Vellus{qúe} lanæ ſi collocatum
erit in ea foſſura, in ſequenti autem die de eo aqua expreſſa erit, ſignifica
bit eum locum habere copiam.
Non minus ſi lucerna concinnata, oleique
plena &
accenſa, in eo loco operta fuerit collocata, & poſtero die non
erit exucta, ſed habuerit reliquias olei &
ellychnij, ipſa{qúe} humida inue-
nietur, indicabit eum locum habere aquam:
ideo quòd omnis tepor adſe
ducit humores.
Item in eolocoignis ſifactus fuerit, & percalefacta terra,
et aduſta, uaporem nebuloſum ex ſe ſuſcitauerit, is locus habebit aquam.

Cum hæc ita erunt pertentata, &
quæ ſupra ſcripta ſunt ſigna inuenta,
tum deprimendus est puteus in eo loco:
& ſicaput erit aquæ inuentum
plures ſunt circa fodiendi, &
per ſpecus in unum locum omnes conducen
di.
Hæc autem maxime in montibus & regionibus ſeptentrionalibus ſunt
quærenda, eo quòd in his &
ſuauiora, & ſalubriora, & copioſiora inue
niuntur:
auerſi enim ſunt ſolis curſui, & in his locis primum crebræ ſunt
@rbores &
ſyluoſæ, ipſi{qúe} montes ſuas habent umbras obſtantes, ut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index