Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of contents

< >
< >
page |< < (190) of 373 > >|
244190M. VITRV VII tenebras, & ab humidis locis egrediuntur in altitudinem nubes, ſolorins
impetu tangit orbemterræ, tum aër ab ſole percalefactus cum roribus@x
terra tollit humores.
Licet & ex balneis exemplum capere. Nullæ enm
cameræ, quæ ſunt caldariorũ, ſupraſe poſſunt habere fontes:
ſed cœl@m
quod est ibi, ex præfurnijs ab ignis uapore percalefactum, corripit exp@
uimentis aquam, &
aufert ſecum in camerarum curuatur as, & eam ſuſt@
net.
Ideo quòd ſemper uapor calidus: in altitudinem ſe trudit, et primo n@
remittitur propter breuitatem, ſimul autem plus humoris habet cong-
ſtum, non poteſt ſuſtineri propter grauitatem, ſed ſtillat ſupralauanti@m
capita.
Ita quoq; eadë ratione cœleſtis aẽr cum ab ſole percipit calor@m,
ex omnibus locis hauriendo tollit humores, &
congregat ad nubes. Ita
enim terra feruore tacta eijcit humores, ut corpus hominis ex calore imit
tit ſudores.
Indices autem ſunt eius rei uenti, ex quibus qui à frigidißmis
partibus ueniunt procreati, ſeptentrio &
aquilo, extenuatos ſiccitaibus
in aëre flatus ſpirant.
Auſter uero & reliqui, qui à ſolis curſuimpetum fa
ciunt, ſunt humidißimi, &
ſemper apportant hymbres: quòd percalefacti
abregionibus feruidis adueniunt, &
ex omnibus terris lambenteseripi-
unt humores, &
itaeos profundunt ad ſeptentrionales regiones. Hæc au
tem ſic fieri, teſtimonio poſſunt eſſe capita fluminum, quæ orbe terrarum
chorographijs picta, item{qúe} ſcripta, plurima maxima{qúe} inuemũtur egreſ
ſa ab ſeptentrione.
Primum{qúe} in India Ganges & Indus à Caucaſomonte
oriuntur:
Syria, Tygris & Euphrates: Aſia, item Ponto Boryſthenes, Hy
panis, Tanais:
Colchis, Phaſis: Gallia, Rhodanus: Belgica, Rhenus: citra
Alpes, Timauus et Padus:
Italia Tybris: Mauruſia, quãnoſtri Mauritani
am appellãt, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex ſeptẽtrionaliregione,
progreditur per occidentẽ ad lacum Eptabolum, &
mutato nomine dici-
tur Nigir, deinde ex lacu Eptabolo ſub montes deſertos ſubterfluens, per
meridiana loca manat, et influit in paludẽ Coloe, quæ circũcingit Meroẽ,
quæ eſt Aethiopũ meridianorum regnum.
Ab his{qúe} paludibus ſe circuma
gens per flumina Aſtaſobam, &
Aſtaboram, & alia plura, peruenit per
montes ad cataractam, ab ea{qúe} ſe præcipitans per ſeptentrionalem per-
uenit inter Elephantida &
Syenem, thebaicos{qúe} in Aegyptum campos, et
ibi Nilus appellatur.
Ex Mauritania autẽ caput Nili profluere, ex eo ma
xime cognoſcitur, quòd ex altera parte montis Atlantis ſunt alia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index