Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

List of thumbnails

< >
131
131 (75)
132
132 (76)
133
133 (77)
134
134 (78)
135
135 (79)
136
136 (80)
137
137 (81)
138
138 (82)
139
139 (83)
140
140 (84)
< >
page |< < (191) of 373 > >|
245191DE ARCHITEC. LIB. VIII. item profluentia ad occidentis oceanum, ibi{qúe} naſcuntur lchneumones,
Crocodili, &
aliæ ſimiles beſtiarum piſcium{qúe} naturæ, præter Hippopo-
tamos.
Ergo cum omnia maxima flumina in orbis terr arum deſcriptioni
bus ab ſeptentrione uideantur profluere, Aphri{qúe} campi, quiſunt in meri
dianis partibus ſubiecti ſolis curſui, latentes penitus habeant humores,
nec fontes crebros, amnes{qúe} raros relinquitur, uti multo meliora inueni-
antur capita fontium, quæ ad ſeptentrionem aquilonemue ſpectant:
niſiſi
inciderint in ſulphuro ſum locum, aut alumino ſum, ſeu bituminoſum-tunc
enim permutantur, &
aut calidæ aquæ, aut frigidæ odore malo & ſapo-
re profundunt fontes.
Ne{qúe} enim calidæ aquæ est ulla proprietas, ſed fri
gida aqua cum incidit percurrens in ardentem locum, efferue ſcit, et per-
calefacta egreditur per uenas extra terram, ideo diutius non poteſt per-
manere, ſed breui ſpatio fit frigida.
Nanq; ſi naturaliter eſſet calida non
refriger aretur calor eius.
Sapor autem & odor, & color eius non reſti-
tuitur, quòd intinctus &
commixtus est propter naturæ raritatem.
DE AQVIS CALIDIS, ET QVAS HABEANT
uires à diuerſis metallis prodeuntes, & de uariorum fonti
um, fluminum, lacuumq; natura.
CAPVT III.
SVNT autem etiam nonnulli fontes calidi, ex quibus profluit aqua ſa
pore optimo, quæ in potione ita est ſuauis, uti nec fontanalis ab Ca-
mœnis, nec Martia ſaliens deſideretur.
Hæc autem ànatura perficiuntur
his rationibus:
cum in imo per alumen, aut bitumen, ſeu ſulphur ignis ex-
citatur, ardore percandefacit terram, quæ est circa ſe.
Supra ſe autem
feruidum emittit in ſuperiora loca uaporem, &
ita ſi qui in his locis, qui
ſunt ſupra, fontes dulcis aquænaſcuntur, offenſieo uapore efferueſcunt
inter uenas, &
ita profluunt incorrupto ſapore. Sunt etiam odore & ſa-
pore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis penitus orti, per lo
ca ardentia tranſeunt, &
ab his per longum ſpatium terræ percurrentes
refrigerati perueniuntſupra terram, ſapore, odore, colore{qúe} corrupto,
utiin lyburtina uia flumen Albula, &
in Ardeatino fontes frigidieodem
odore, qui ſulphurati dicuntur, &
reliquis locis ſimilibus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index