Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < (193) of 373 > >|
247193DE ARCHITEC. LIB. VIII. ex durißimis, & ſpißioribus ſrigidißimis{qúe} rebus intinct as habent uena-
rumraritates.
Aquæ autem ſpecies est, quæ cũhabeat non ſatis perluci-
das uenas, ſpuma, uti flos, natatin ſummo, colore ſimilis uitri purpurei.
Hæc maxime conſider antur Athenis. Ibienim ex huiuſmodilocis & fon
tibus, &
in aſty, & ad portum Pyræum, ductiſunt ſalientes, è quibus bi-
bit nemo propter eam cauſam, ſed lauationibus &
reliquis rebus utun-
tur.
Bibunt autem ex puteis, & ita uitant eorum uitia. Troezeni non po
teſt id uitari, quòd omnino aliud genus aquæ non reperitur, niſiquod Cib-
deli habent.
Ita in ca ciuitate, aut omnes, aut maxima parte ſunt pedi-
bus uitioſi.
Ciliciæ uero ciuitate Tarſo flumen est nomine Cydnos, in quo
podagrici crura macerantes leuantur dolore.
Sunt autem & alia multa
genera, quæ ſuas habent proprietates, uti in Sicilia flumen est Himera,
quod à fonte cum est progreſſum diuiditur in duas partes, quæ pars pro-
fluit contra Aetnam, quòdper terræ dulcem ſuccum percurrit, est infini
ta dulcedine:
alter a pars, quæ per eam terr am currit unde ſal foditur, ſal-
ſum habet ſaporem.
Item Parætonio, & quo est iter ad Hammonem, &
Caßio ad Aegyptum, lacus ſunt paluſtres, qui ita ſunt ſalſi, ut habeant in-
ſuper ſe ſalem congelatum.
Sunt autem & alijs pluribus locis & fontes,
&
flumina, & lacus, quiper ſalifodinas percurrentes nece ſſario ſalſi per
ficiuntur.
Alij autẽ per pingues terræ uenas profluentes, uncti oleo erum
punt, uti Solis (quod oppidum est Ciliciæ) flumẽ nomine Liparis, in quo
natantes aut lauantes, ab ipſa aqua unguntur.
Similiter Aethiopiæ lacus
est, qui unctos homines efficit, qui in eonatauerint, &
in India, qui ſere-
no cœlo emittit olij magnam multitudinem.
Item Carthaginifons est, in
quo natat inſuper oleum odore, uti ſcobe, citreo, quo oleo etiam pecora
ſolent ungi.
Zacyntho & circa Dyrrachium, & Appolloniã fontes ſunt,
qui picis magnam multitudinem cum aqua uomunt.
Babylone lacus am-
plißima magnitudine, qui Limne aſphaltis appellatur, habet ſupra natãs
liquidum bitumen, quo bitumine &
latere teſtaceo ſtructo muro Semira-
mis circundedit Babylonem.
Item Ioppein Syria, Arabia{qúe} Numidarum
lacus ſunt immani magnitudine, qui emittunt bituminis maximas moles,
quas diripiunt, quihabitant circa.
Id autem non est mir andum, nam cre-
bræ ſunt ibilapicidinæ bituminis duri.
Cum ergo per bituminoſam terrã
uis erumpit aquæ ſecum extrahit, &
cum ſit egreſſa extra terram

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index