Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < (194) of 373 > >|
248194M. VITRV VII nitur, & ita reijcit ab ſebitumen. Etiam{qúe} est in Cappadocia in itinere,
quod est inter Mazaca &
Tuana la cus amplus. In quem lacum pars ſiue
harundinis, ſiue alij generis ſi demiſſa fucrit, &
poſtero die exempta, ea
pars, quæ fuerit exempta, inuenietur lapidea:
quæ autem pars extra aquã
manſerit, permanet in ſua proprietate.
Ad eundem modum Hierapoli
Phrygiæ efferuet aquæ calidæ multitudo, ex qua circum hortos &
uineas
foßis ductis immittitur.
Hæc autem efficitur poſt annum cruſta lapidea,
&
ita quotannis dextra ac ſiniſtra margines ex terra faciendo inducunt
eam, &
efficiũt his cruſtis in agris ſepta. Hoc autem ita uidetur natur ali
ter fieri, quòd in his locis &
ea terra, quibus is naſcitur ſuccus, ſubest
coagulinaturæ ſimilis.
Deinde cum commixta uis egreditur per ſontes
extra terram, à ſolis &
aëris calore cogitur congelari, ut etiam in areis
ſalinarijs uidetur.
Item ſunt ex amaro ſucco terræ ſontes exeuntes uehe-
menter amari, ut in Ponto est flumen Hypanis, qui à capite profluit circi
ter millia quadraginta ſapore dulcißimo:
deinde cum peruenit ad locum,
qui est ab oſtio ad millia centum ſexaginta, admiſcetur ei fonticulus oppi
do quàm paruulus.
Is cum in eum influit, tunc tantam magnitudinem flu-
minis facit amaram.
Ideo quòd per id genus terræ & uenas, unde Sanda-
racha foditur, ea aqua manando perficitur amara.
Hæc autem dißimili-
bus ſaporibus à terræ proprietate perſiciuntur, uti etiam in fructibus ui-
detur.
Sienim radices arborum, aut uitiũ, aut reliquorũ ſeminum, nõ ex
terræ proprietatibus ſuccum capiendo ederent fructus, uno genere eſſent
in omnibus locis &
regionibus omniũ ſapores. Sed animaduertimus in-
ſulam Lesbon uinum protyrum:
Maloniam catacecaumenem. Item Lydi-
am meliton:
Siciliam mamertinum: Campaniã falernum: in Terracina &
Fundis cecubum, reliquis{qúe} locis pluribus innumer abili multitudine gene-
ra uini uirtutes{qúe} procreari:
quæ non aliter poſſunt fieri, niſi cum terre-
nus humor ſuis proprietatibus ſaporum in radicibus infuſus, enutrit ma-
teriam, per quam egrediens ad cacumen, profundat proprium loci &
ge
neris ſui fructus ſaporem.
Quod ſi terra generibus humorum non eſſet
dißimilis &
diſparata, non tantum in Syria & Arabia in harundinibus,
et iuncis, hærbis{qúe} omnibus eſſent odores, ne{qúe} arbores thuriſeræ, ne pi
peris darẽt baccas, nec myrræ glebulas, nec cyrenis in ſerulis laſer naſce
retur:
ſed in omnibus terræ regionibus, & locis eodë genere omnia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index