Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < (195) of 373 > >|
249195DE ARCHITEC. LIB. VIII. arearentur. Has autem uarietates regionibus & locis, inclinatio mundi,
&
ſolis impetus propius aut longius cur ſum faciendo tales efficit terræ
humores, quæ qualitates non ſolum in his rebus, ſed etiam in pecoribus et
armentis diſcernuntur.
Hæc non ita dißimiliter efficerentur, niſiproprie
tates ſingularũ terr arũ in regionibus ad ſolis poteſtatem temper arëtur.
Sunt enim Bœotiæ flumina Cephyſus, & Melas, Lucaniæ Cratis, Troiæ
Xanthus, in{qúe} agris Clazomeniorum, &
Erythreorum, & Laodicenſi-
um, fontes ac flumina, cum pecora ſuis temporibus anni parantur ad con
oeptionem partus, per id tempus adiungitur eo quotidie potum, ex eo{qúe}
quamuis ſint alba, procreãt alijs locis leucophæa, alijs locis pulla, alijs co
racino colore.
Ita proprietas liquoris cum init in corpus, proſeminat
intinctam ſui cuiuſ generis qualitatem.
Igitur quoniam in campis Tro
ianis proxime flumen armentarufa, &
pecora leucophæa naſcũtur, ideo
id flumen ilienſes Xanthum appellauiſſe dicuntur.
Etiam{qúe} inueniuntur
aquæ genera mortiſera, quæ per maleficum ſuccum terræ percurrẽtiar@
cipiunt in ſe uim uenenatam, uti fuiſſe dicitur Terracinæ fons, qui uocaba
tur Neptunius, ex quo qui biber ant imprudẽtes uita priuabãtur, qua pro
pter antiqui eum obſtruxiſſe dicũtur, ct Cychros in Thracia lacus, exquo
non ſolum qui biberint moriũtur, ſed etiam qui lauerint.
Item in Teſſalia
fons est profluens, ex quo fonte, nec pecus ullum guſtat, nec beſtiarum ge-
nus ullum propius accedit, ad quem fontẽ proxime est arbor florens pur
pureo colore.
Non minus in Macedonia, quo loci ſepultus est Euripedes,
dextra ac ſiniſtra monumenti, aduenientes duo riui concurrunt in unum,
accumbentes uiatores pranſitare ſolent, propter aquæ bonitatem.
Adri-
uum autem quiest in altera parte monumenti, nemo accedit, quòd morti-
ſeram aquam dicitur habere.
Itẽ est in Arcadia Nonacris nominata ter-
ræregio, quæ habet in montibus è ſaxo ſtillantes frigidißimos humores.

Hæc autem aqua Stygos hydor nominatur, quã ne argenteũ, ne æne-
um, ne ferreum uas poteſt ſuſtinere, ſed dißilit &
dißipatur. Conſerua
re autemeam, &
continere nihil aliud poteſt, niſi mulina ungula, quæ eti
am memoratur ab Antipatro in prouinciam, ubierat Alexander, per Iol
lam filium perlatameſſe, &
ab eo ea aqua regem eſſe necatum, Item Alpi
bus in Cottiregno est aqua, quam qui guſtant, ſtatim concidunt.
Agro au
tem Faliſco uia campana in campo Corneto est lucus, in quo fons

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index